라틴어 문장 검색

Quicquid in maius crevit, facilius agnoscitur, si discessit in partes, quas, ut dixi, innumerabiles esse et parvulas non oportet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 3:2)
Quantulum ex istis epulis, quae per tot comparatis manus, fesso voluptatibus ore libatis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 22:3)
Quantulum ex tot conchyliis tam longe advectis per istum stomachum inexplebilem labitur?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 22:5)
Non fuit tam inimica natura, ut, cum omnibus aliis animalibus facilem actum vitae daret, homo solus non posset sine tot artibus vivere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 18:1)
A natura luxuria descivit, quae cotidie se ipsa incitat et tot saeculis crescit et ingenio adiuvat vitia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 19:2)
Tot pulcherrima opera, quae singula inlustrare urbes singulas possent, una nox stravit, et in tanta pace quantum ne bello quidem timeri potest accidit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 2:1)
Non contentus tot civitatium strage, quas aut vicerat Philippus aut emerat, alias alio loco proicit et toto orbe arma circumfert, nec subsistit usquam lassa crudelitas immanium ferarum modo, quae plus quam exigit fames mordent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 62:4)
Quid, tu C. Marium semel consulem - unum enim consulatum accepit, ceteros rapuit - cum Teutonos Cimbrosque concideret, cum Iugurtham per Africae deserta sequeretur, tot pericula putas adpetisse virtutis instinctu ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 66:2)
Innumerabilia praeterea febrium genera, aliarum impetu saevientium, aliarum tenui peste repentium, aliarum eum horrore et multa membrorum quassatione venientium ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 17:3)
Quid alios referam innumerabiles morbos, supplicia luxuriae ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 18:1)
Itaque nihil opus erat tam magna medicorum tot ferramentis atque pyxidibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 18:5)
Quid ergo mirandum est maximum medicorum ac naturae peritissimum in mendacio prendi, cum tot feminae podagricae calvaeque sint ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 21:6)
Innumerabiles esse morbos non miraberis:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 23:3)
Tot annis, tanta coniunctione vitae, tam familiari studiorum societate nil actum est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 4:5)
Innumerabilia sunt exempla eorum, qui liberos iuvenes sine lacrimis extulerint, qui in senatum aut in aliquod publicum officium a rogo redierint et statim aliud egerint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION