라틴어 문장 검색

Mandonius et Indibilis, quibus, quia regnum sibi Hispaniae pulsis inde Carthaginiensibus destinarant animis, nihil pro spe contigerat, concitatis popularibus-Lacetani autem erant - et iuventute Celtiberorum excita agrum Suessetanum Sedetanumque sociorum populi Romani hostiliter depopulati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 355:1)
illa dubitatio erat, singulaene cohortes an universi ad stipendium petendum irent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 384:1)
quattuor cohortes in fronte statuit, quia latius pandere aciem non poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 492:2)
conducta ibi Gallorum ac Ligurum quanta maxima posset iuventute coniungeret se Hannibali neu senescere bellum maximo impetu, maiore fortuna coeptum sineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 527:1)
itaque classis bona cum pace accepta est, nec commeatus modo benigne praebiti, sed in supplementum classis iuventus armaque data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 543:1)
camertes cum aequo foedere cum Romanis essent, cohortem armatam sescentorum hominum miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 705:1)
eadem aestate Mago Hamilcaris filius ex minore Baliarium insula, ubi , iuventute lecta in classem imposita, in Italiam triginta ferme rostratis navibus et multis onerariis duodecim milia peditum, duo ferme equitum traiecit, Genuamque nullis praesidiis maritumam oram tutantibus repentino adventu cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 714:1)
illis Romanam plebem, illis Latium iuventutem praebuisse maiorem semper pro tot caesis exercitibus subolescentem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 58:1)
illos armare iuventutem et capessere pro parte bellum aequum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 79:2)
quattuor cohortes sociorum Latini nominis in praesidium Locros adduci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 275:2)
aeque segniter molliterque cohortem totam Syracusarum amoenitate frui;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 278:3)
quattuor milia Celtiberorum circa urbem nomine Obbam, ab conquisitoribus suis conducta in Hispania, egregiae iuventutis, sibi occurrisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 82:2)
igitur non benigne modo legatis respondit, sed ostendit etiam multitudinem agrestium Numidarum, quibus per eosdem dies arma equosque dedisset, et omnem iuventutem adfirmat ex regno exciturum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 83:1)
equites in turmas, pedites in cohortes, sicut quondam ab Romanis centurionibus didicerat, distribuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 135:2)
non confertas autem cohortes ante sua quamque signa instruebat, sed manipulos aliquantum inter se distantes, ut esset spatium qua elephanti hostium acti nihil ordines turbarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 436:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION