라틴어 문장 검색

sed haec divisio ad Graecum sermonem praecipue pertinet, nam et maxima ex parte Romanus inde conversus est et confessis quoque Graecis utimur verbis, ubi nostra desunt, sicut illi a nobis nonnunquam mutuantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 206:1)
sed adiacet et mollior et magis trita.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 242:2)
nam cum mores in tuto fuerint, inter praecipua legenda erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 309:2)
Graeci magis operum suorum et onera et modum norunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 330:3)
uno interim contenti simus exemplo C. Gracchi, praecipui suorum temporum oratoris, cui contionanti consistens post eum musicus fistula, quam τονάριον vocant, modos, quibus deberet intendi, monstrabat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 358:4)
dedit enim hoc providentia hominibus munus, ut honesta magis iuvarent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 420:1)
posse enim adhuc eum melius, quatenus nullo magis studia quam spe gaudent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 57:3)
eo quidem res ista culpa docentium reccidit, ut inter praecipuas quae corrumperent eloquentiam causas licentia atque inscitia declamantium fuerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 151:1)
nam magos et pestilentiam et responsa et saeviores tragicis novercas aliaque magis adhuc fabulosa frustra inter sponsiones et interdicta quaeremus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 153:1)
utinamque adiici ad consuetudinem posset, ut nominibus uteremur, et perplexae magis et longioris aliquando actus controversiae fingerentur, et verba in usu cotidiano posita minus timeremus, et iocos inserere moris esset;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 157:3)
sententiae quoque ipsae, quas solas petunt, magis eminent, cum omnia circa illas sordida et abiecta sunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 179:1)
atque ideo res in oratore praecipua consilium est, quia varie et ad rerum momenta convertitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 187:3)
prima atque praecipua opinionum circa hoc differentia, quod alii malos quoque viros posse oratores dici putant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 210:3)
sunt plures eiusdem, sed ad alias quaestiones magis pertinent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 244:2)
quis nescit, ignes, aquas, sine quibus nulla sit vita, et (ne terrenis immorer) solem lunamque, praecipua siderum, aliquando et nocere?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 254:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION