라틴어 문장 검색

robora tamen legionibus alisque subtracta, convulsum castrorum decus, viginti milibus e toto exercitu permixtis magis quam electis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 94장6)
ut tot armatorum milia, velut grex venalium, exuli Antonio donum darentur?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 13장12)
ipse cum quattuor milibus equitum ad octavum a Bedriaco progressus quo licentius popularentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 15장8)
Id vero aegre tolerante milite prope seditionem ventum, cum progressi equites sub ipsa moenia vagos e Cremonensibus corripiunt, quorum indicio noscitur sex Vitellianas legiones omnemque exercitum, qui Hostiliae egerat, eo ipso die triginta milia passuum emensum, comperta suorum clade in proelium accingi ac iam adfore.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 21장1)
Quadraginta armatorum milia inrupere, calonum lixarumque amplior numerus et in libidinem ac saevitiam corruptior.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 33장1)
sex milia Dalmatarum, recens dilectus, comitabantur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 50장5)
tot milia armatorum, lecta equis virisque, si dux alius foret, inferendo quoque bello satis pollebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 55장3)
simul conloquia cum Vitellianis decem milium spatio distantibus et proditio sperabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 60장3)
ne Petilius quidem Cerialis, cum mille equitibus praemissus, ut transversis itineribus per agrum Sabinum Salaria via urbem introiret, satis maturaverat, donec obsessi Capitolii fama cunctos simul exciret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 78장10)
eadem Hordeonius Flaccus praesens monuerat, inclinato in Vespa- sianum animo et rei publicae cura, cui excidium adventabat, si redintegratum bellum et tot armatorum milia Italiam inrupissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 13장6)
tria milia legionariorum et tumultuariae Belgarum cohortes, simul paganorum lixarumque ignava sed procax ante periculum manus omnibus portis prorumpunt ut Batavos numero imparis circumfundant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 20장7)
et spem obpugnantium augebat amplitudo valli, quod duabus legionibus situm vix quinque milia armatorum Romanorum tuebantur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 22장9)
addit exercitui suo Vocula mille delectos e quinta et quinta decima legionibus apud Vetera obsessis, indomitum militem et ducibus infensum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 35장9)
aderant legati regis Vologaesi quadraginta milia Parthorum equitum offerentes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 51장2)
Galli duum milium spatio distantibus campis consedere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 57장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION