라틴어 문장 검색

simul illud gaudeo, quod et aequalitas vestra et pares honorum gradus et artium studiorumque quasi finitima vicinitas tantum abest ab obtrectatione et invidia, quae solet lacerare plerosque, uti ea non modo non exulcerare vestram gratiam sed etiam conciliare videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장 3:3)
Nam si isto modo volumus singulas res desiderare, non modo querendi sed ne lugendi quidem finem reperiemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 157장6)
Nec hoc in oratoribus modo apparet sed etiam in ceteris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 3:7)
Quo modo istuc dicis, inquit, cum tuo iudicio turn omnium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 3:3)
Nam quid in dicendo rectum sit aut pravum ego iudicabo, si modo is sum qui id possim aut sciam iudicare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 4:4)
Tenet enim auris vel mediocris orator, sit modo aliquid in eo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 193장4)
Deinde hoc voluisse eum, qui testamentum fecisset, hoc sensisse, quoquo modo filius non esset, qui in suam tutelam veniret, sive non natus sive ante mortuus, Curius heres ut esset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장4)
L. Turius parvo ingenio sed multo labore, quoquo modo poterat, saepe dicebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 2:3)
C. Memmius L. F. perfectus litteris, sed Graecis, fastidiosus sane Latinarum, argutus orator verbisque dulcis sed fugiens non modo dicendi verum etiam cogitandi laborem, tantum sibi de facultate detraxit quantum imminuit industriae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 70장 3:4)
modo sit hoc Caesaris iudici, non benevolentiae testimonium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 73장 1:6)
L. autem Lentulus satis erat fortis orator, si modo orator, sed cogitandi non ferebat laborem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 77장 2:4)
Hic cum summa voluntate bonorum aedilis curulis factus esset, nescio quo modo discessu meo discessit a sese ceciditque, postea quam eos imitari coepit quos ipse perverterat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 79장 1:6)
sin autem ieiunitatem et siccitatem et inopiam, dum modo sit polita, dum urbana, dum elegans, in Attico genere ponit, hoc recte dumtaxat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 82장 3:1)
' Quo modo, qui sunt et inter se dissimiles et aliorum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 83장 2:7)
ne illud quidem intellegunt, non modo ita memoriae proditum esse sed ita necesse fuisse, cum Demosthenes dicturus esset, ut concursus audiendi causa ex tota Graecia fierent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 84장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION