라틴어 문장 검색

Mulier quoque grauida acuto morbo facile consumitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 8:2)
atque in uiris quidem et mulieribus talis deterrima est:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 11:4)
Si mulier a partu uehementes dolores habet, neque alia praeterea signa mala sunt, circa uicensimum diem aut sanguis per nares erumpet, aut in inferioribus partibus aliquid abscedet.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 8:3)
Si mulieri inguen et febricula orta est, neque causa apparet, ulcus in uulua est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 10:2)
Mulieri grauidae sine modo fusa aluus excutere partum potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 16:2)
Suffusae quoque sanguine mulieris mammae furorem uenturum esse testantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 27:1)
Super tabem si mulieri suppressa quoque menstrua fuerunt, et circa pectus atque scapulas dolor mansit subitoque sanguis erupit, leuari morbus solet:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 7:1)
Ac ne tormina quidem periculosa sunt, si sanguis et strigmenta descendunt, dum febris ceteraeque accessiones huius morbi absint, adeo ut etiam grauida mulier non solum reseruari possit, sed etiam partum reseruare;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 13:1)
Mulier sanguinem uomens profusis menstruis liberatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 16:2)
Ex reliquis uero minime facile sanantur uirgines aut eae mulieres, quibus super tabem menstrua suppressa sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 25:3)
Mulier quoque gravida eiusmodi casu rapi potest;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 30:4)
Mulier ex partu si cum febre uehementibus etiam et adsiduis capitis doloribus premitur, in periculo mortis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 35:2)
Mulieri grauidae si subito mammae emacuerunt, abortus periculum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 41:1)
in pueris uero idem experiri et in senioribus et in grauidis quoque mulieribus uetus non est:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 1:4)
siquidem antiqui primam ultimamque aetatem sustinere non posse hoc auxilii genus iudicabant, persuaserantque sibi mulierem grauidam, quae ita curata esset, abortum esse facturam.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION