라틴어 문장 검색

Vive, Midae gazis et Lydo ditior auro, Troica et Euphratae supra diademata felix, quem non ambigui fasces, non mobile vulgus, non leges, non castra ferent, qui pectore magno spemque metumque domas voto sublimior omni, exemptus fatis indignantemque refellens Fortunam;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis48)
Oratorem te puta, si tibi ipsi quod oportet persuaseris.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 463)
quae ante conditam condendamve urbem poeticis magis decora fabulis quam incorruptis rerum gestarum monumentis traduntur, ea nec adfirmare nec refellere in animo est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 8:1)
eaque clade haud minus quam adversa pugna subacti Veientes pacem petitum oratores Romam mittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 165:1)
estisne vos legati oratoresque missi a populo Collatino, ut vos populumque Collatinum dederetis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 400:2)
quod ubi regi nuntiatum est, primo incensus ira oratores Romam misit ad Cloeliam obsidem deposcendam:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 145:1)
oratores Latinorum ab senatu petebant ut aut mitterent subsidium aut se ipsos tuendorum finium causa capere arma sinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 323:3)
placuit igitur oratorem ad plebem mitti Menenium Agrippam, facundum virum, et quod inde oriundus erat, plebi carum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 350:1)
acceperunt relationem patres, postquam apparuit labare plebis animos, missique de pace ad Marcium oratores.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 424:1)
quae refellitur interpretatio, quod iis temporibus nondum consulem iudicem sed praetorem appellari mos fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 611:1)
sed ante omnia refellit falsum imaginis titulum paucis ante annis lege cautum ne tribunis collegam cooptare liceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 175:2)
quidnam eo di portenderent prodigio missi sciscitatum oratores ad Delphicum oraculum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 171:1)
priusquam a Delphis oratores redirent Albanive prodigii piacula invenirentur, novi tribuni militum consulari potestate L. Iulius Iulus L. Furius Medullinus quartum L. Sergius Fidenas A. Postumius Regillensis P. Cornelius Maluginensis A. Manlius magistratum inierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 181:1)
haec ad ostentationem scaenae gaudentis miraculis aptiora quam ad fidem neque adfirmare neque refellere est operae pretium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 243:2)
Marcio tribuno plebis dicta dies est, quod in Gallos, ad quos missus erat orator, contra gentium pugnasset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION