라틴어 문장 검색

et tribunus plebis, vir acer nec infacundus, nactus inter adversarios superbum ingenium immodicamque linguam, quam inritando agitandoque in eas impelleret voces quae invidiae non ipsi tantum sed causae atque universe ordini essent, neminem ex collegio tribunorum militum saepius quam Postumium in disceptationem trahebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 544:1)
non in retinendis modo publicis agris quos vi teneret pertinacem nobilitatem esse, sed ne vacuum quidem agrum nuper ex hostibus captum plebi dividere, mox paucis, ut cetera, futurum praedae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 564:1)
tres erant et omnes acerrimi viri generosique iam, ut inter plebeios.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 603:1)
tum quoque si res sineret, libenter se daturum tempus iis fuisse ad receptum nimis pertinacis sententiae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 627:1)
vexari praeterea et subigi multo acrius quam Veientes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 15:1)
acriores quippe aeris alieni stimulos esse, qui non egestatem modo atque ignominiam minentur sed nervo ac vinculis corpus liberum territent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 119:2)
igitur cum pars utraque acrior aliquanto coorta esset, iam propinquum certamen aderat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 185:1)
si singuli singulos adgressuri essetis, tamen acrius crederem vos pro libertate quam illos pro dominatione certaturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 188:2)
litterae Romam ad senatum cum victoriae nuntiis acriores in Praenestinum quam in Veliternum hostem missae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 233:2)
cunctatorem ex acerrimo bellatore factum et, qui adveniens castra urbesque primo impetu rapere sit solitus, eum residem intra vallum tempus terere, quid accessurum suis decessurumve hostium viribus sperantem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 244:1)
adeo ergo obnoxios summiserant animos non infimi solum sed principes etiam plebis, ut non modo ad tribunatum militum inter patricios petendum, quod tanta vi ut liceret tetenderant, sed ne ad plebeios quidem magistratus capessendos petendosque ulli viro acri experientique animus esset, possessionemque honoris usurpati modo a plebe per paucos annos reciperasse in perpetuum patres viderentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 354:1)
acrius invasere Galli dextro cornu;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 145:1)
gladii etiam plerisque intentati, et volnerati quidam necatique, si voltus eorum indignitate rerum acrior victorem offendisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 76:2)
quid si vini amor in dies fieret acrior?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 259:1)
tum in minime pertinaci genere pugnae sic fortuna exercuit opes ut insignes utrimque clades et clara ipsorum ducum ederet funera.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 312:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION