라틴어 문장 검색

hoc est, tribuni, auxilium plebi ferre, inermem hosti trucidandam obicere?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 216:1)
scilicet, si quis vobis humillimus homo de vestra plebe, quam partem velut abruptam a cetero populo vestram patriam peculiaremque rem publicam fecistis, si quis ex his domum suam obsessam a familia armata nuntiaret, ferendum auxilium putaretis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 216:2)
moverat plebem oratio consulis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 221:1)
nobis vero inquit Quinctius nihil dilectu opus est, cum, quo tempore P. Valerius ad recipiundum Capitolium arma plebi dedit, omnes in verba iuraverint conventuros se iussu consulis nec iniussu abituros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 223:1)
eo tribuni cum perturbata plebe veniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 230:2)
referente consule de tribunorum et plebis postulatis senatus consulta fiunt ut neque tribuni legem eo anno ferrent neque consules ab urbe exercitum educerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 231:1)
patres quoque, ne quid cederent plebi, et ipsi L. Quinctium consulem reficiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 232:3)
mirer inquit, si vana vestra, patres conscripti, auctoritas ad plebem est?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 233:1)
quippe qui quia plebs senatus consultum continuandis magistratibus solvit, ipsi quoque solutum voltis, ne temeritati multitudinis cedatis, tamquam id sit plus posse in civitate plus levitatis ac licentiae habere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 233:3)
instigabant plebem tribuni;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 240:2)
tum plebs benigne arma cepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 278:3)
et plebis concursus ingens fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 289:1)
plebes vicit ut quintum eosdem tribunos crearet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 319:3)
cuius initio anni cum foris otium esset, domi seditiones iidem tribuni, eadem lex faciebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 322:2)
tricensimo sexto anno a primis tribuni plebis decem creati sunt, bini ex singulis classibus, itaque cautum est ut postea crearentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 328:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION