라틴어 문장 검색

Contraque in laudibus, quae magno animo et fortiter excellenterque gesta sunt, ea nescio quo modo quasi pleniore ore laudamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 80:5)
Altera est res, ut, cum ita sis affectus animo, ut supra dixi, res geras magnas illas quidem et maxime utiles, sed [ut] vehementer arduas plenasque laborum et periculorum cum vitae, tum multarum rerum, quae ad vitam pertinent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 87:2)
Suppeditant autem et campus noster et studia venandi honesta exempla ludendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 134:5)
Octavio, qui primus ex illa familia consul factus est, honori fuisse accepimus, quod praeclaram aedificasset in Palatio et plenam dignitatis domum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 178:3)
quodsi omnia nobis, quae ad victum cultumque pertinent, quasi virgula divina, ut aiunt, suppeditarentur, turn optimo quisque ingenio negotiis omnibus omissis totum se in cognitione et scientia collocaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 203:2)
Sed ut pecuniae non quaerendae solum ratio est, verum etiam collocandae, quae perpetuos sumptus suppeditet, nec solum necessaries, sed etiam liberales, sic gloria et quaerenda et collocanda ratione est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 55:8)
Quare, quantum coniti animo potes, quantum labore contendere, si discendi labor est potius quam voluptas, tantum fac ut efficias neve committas, ut, cum omnia suppeditata sint a nobis, tute tibi defuisse videare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 8:5)
Plena exemplorum est nostra res publica cum saepe, tum maxime bello Punico secundo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 58:6)
Possunt enim cuiquam esse utiles angores, sollicitudines, diurni et nocturni metus, vita insidiarur periculorumque plenissima?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 107:3)
Quodsi haec utilia non sunt, quae maxime videntur, quia plena sunt dedecoris ac turpitudinis, satis persuasum esse debet nihil esse utile, quod non honestum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 108:3)
prudentiam introducunt scientiam suppeditantem voluptates.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 153:2)
nam qui locus quietis et tranquillitatis plenissimus fore videbatur, in eo maximae moles molestiarum et turbulentissimae tempestates exstiterunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 2:2)
exactis regibus, tametsi ipsam exactionem mente, non lingua perfectam L. Bruti esse cernimus, sed deinceps omnia nonne plena consiliorum, inania verborum videmus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 37:7)
Numquam enim negabo esse quasdam partis proprias eorum, qui in his cognoscendis atque tractandis studium suum omne posuerunt, sed oratorem plenum atque perfectum esse eum, qui de omnibus rebus possit copiose varieque dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 59:1)
ego enim neminem nec motu corporis neque ipso habitu atque forma aptiorem nec voce pleniorem aut suaviorem mihi videor audisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 132:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION