라틴어 문장 검색

quindecim oppida, hominum viginti milia esse dicebantur quae se dediderant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 381:1)
multa oppida Gallorum, quae Insubrum defectionem secuta erant, dediderunt se Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 395:1)
tum pars in medio caesi, pars armis abiectis dediderunt sese victori.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 214:2)
utri Hispania provincia evenisset, eum duas legiones et quindecim milia socium Latini nominis et octingentos equites secum portare et naves longas viginti ducere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 522:1)
multi et aliarum civitatium, qui Emporias perfugerant, dediderunt se.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 189:1)
cum incerta bellum an pax cum Celtiberis essent, commeatus tamen haud secus quam in pace ex agris castellisque hostium Romani portabant, deni saepe munimenta eorum, velut communi pacto commercio, privatis indutiis ingredientes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 222:1)
sed tardavit impetum eorum spes obiecta dedendae urbis, mox deinde eadem turbata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 338:2)
praefectum eius, pepigisti et ut bellum adversus nos gerens mare circa Maleum infestum navibus piraticis fecisti et plures prope cives Romanos quam Philippus cepisti atque occidisti, tutiorque Macedoniae ora quam promunturium Maleae commeatus ad exercitus nostros portantibus navibus fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 391:1)
alii scalas, alii ignem, alii alia, quibus non oppugnarent modo sed etiam terrerent, portabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 452:1)
ubi enim omnia ei qui armis plus posset dedita essent, quae ex iis habere victos quibus multari eos velit, ipsius - ius atque arbitrium esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 643:3)
equi hominesque paululi et graciles, discinctus et inermis eques, praeterquam quod iacula secum portat, equi sine frenis, deformis ipse cursus rigida cervice et extento capite currentium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 114:2)
aut commeatus ab urbe in castra portarentur, simul et temptaturos, si quorum animi sollicitari ad defectionem a tyranno possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 335:1)
Boi quieverunt, atque etiam senatus eorum cum liberis et praefecti cum equitatu - summa omnium mille et quingenti - consuli dediderunt se.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 476:1)
ceterum non in Graeciam sed Romam id frumentum portari placere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 24:2)
legati terni in Africam ad Carthaginienses et in Numidiam ad frumentum rogandum quod in Graeciam portaretur missi, pro quo pretium solveret populus Romanus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION