라틴어 문장 검색

praeda ingens parta est, et praeter equos virosque et si quid argenti - quod plurimum in phaleris equorum erat, nam ad vescendum facto perexiguo, utique militantes, utebantur - omnis cetera praeda diripienda data est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 627:1)
At gentiles, quorum innumerabilis multitudo adhuc in littore maris et campestribus locis abundabat, videntes quomodo populus Galliae rapinis et praedis totus inhiabat et ab insecutione cessaverat, usquequaque relictis sociis, et signo tubarum et cornicinum readunatis viribus suorum, viros praedae intentos et belli oblitos, viriliter incurrunt, gravi strage perimentes incautos, totamque victoriam [0561C] Christianorum cruentam reddidissent, nisi dux Godefridus, princeps summus Jerusalem, qui versus montana extremas acies dirigebat, periculum illorum considerans, et quia avaritia essent caecati, sine mora in faciem inimicorum advolans, praedam prohibuisset universosque cum jurgio ad defensionem sic hortatus fuisset, dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 96:1)
Hanc [0640D] itaque praedam illis abducentibus, Christiani cives urbis Caesareae ira commoti, ab urbe ferme ducenti sunt progressi cum solo equite, qui diu etiam febre correptus, vehementer elanguit, et adhuc parum sanitatis recuperaverat, ac milites Arabes in arcu et sagitta et lancea sunt persecuti, ut praedam excuterent et reducerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:3)
At Robertus, civitatis episcopus, vir christianissimus, videns tam copiosum exercitum tam repentinis flammis et praedis regioni incumbere, et post captam urbem Rames in civitatem Jerusalem velle descendere ad expugnanda ejus moenia et obsidendum regem cum populo Christiano, subito equum [0627A] ascendens, et ab hostium incursu elapsus praecucurrit Jerusalem ut nuntiaret regi quantus exercitus descendisset a Babylonia, et quomodo omnia sata et vicina loca civitatis Rames jam flamma et praeda consumpsisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION