라틴어 문장 검색

Sileat omnis caro a facie Domini, quia consurrexit de habitaculo sancto suo".
(불가타 성경, 즈카르야서, 2장17)
Et fugietis ad vallem montium eorum, quoniam vallis montium pertinget usque ad Iasol; et fugietis, sicut fugistis a facie terraemotus in diebus Oziae regis Iudae, et veniet Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eo.
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장5)
In die illa erit super tintinnabula equorum; "Sanctum Domino"; et erunt lebetes in domo Domini quasi phialae coram altari.
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장20)
et fecerunt sibi praeputia et recesserunt a testamento sancto et iuncti sunt nationibus et venumdati sunt, ut facerent malum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장15)
et polluere sancta et sanctos,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장46)
et elegerunt mori, ut non polluerentur escis et non profanarent testamentum sanctum, et moriebantur.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장63)
Et dixerunt unusquisque ad proximum suum: " Erigamus deiectionem populi nostri et pugnemus pro populo nostro et sanctis nostris ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장43)
Et Ierusalem non habitabatur sicut desertum; non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius, et sanctum conculcabatur, et filii alienigenarum erant in arce; ibi erat habitatio gentibus. Et ablata est voluptas a Iacob, et defecit tibia et cithara.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장45)
quoniam melius est nos mori in bello quam respicere mala gentis nostrae et sanctorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장59)
Et hi, qui erant in arce, concluserant Israel in circuitu sanctorum et quaerebant eis mala semper et firmamentum gentium.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장18)
Et remanserunt in sanctis viri pauci, quoniam obtinuerat eos fames, et dispersi sunt unusquisque in locum suum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장54)
" Carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장17)
Et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion; et exierunt quidam ex sacerdotibus de sanctis et quidam ex senioribus populi salutare eum pacifice et demonstrare ei holocaustum, quod offerebatur pro rege.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장33)
Et anno centesimo quinquagesimo tertio, mense secundo, praecepit Alcimus destrui murum atrii sanctorum interioris et destruxit opera prophetarum. Et coepit destruere.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장54)
Et super haec quinque milia siclorum argenti, quanta accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos, et haec remittuntur eo quod ipsa ad sacerdotes pertineant, qui ministerio funguntur.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장42)

SEARCH

MENU NAVIGATION