라틴어 문장 검색

turpe quidem dictu, sed, si modo vera fatemur, vulgus amicitias utilitate probat, cura, quid expediat, prius est, quam quid sit honestum, et cum fortuna statque caditque fides.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 32)
si bene te novi, si, qui prius esse solebas, nunc quoque es, atque animi non cecidere tui, quo Fortuna magis saevit, magis ipse resistis, utque decet, ne te vicerit illa, caves;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 321)
te dicente prius fit protinus impetus illi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 515)
quantum ad te, redii, nec me tenet ultima tellus, utque prius, media sospes in urbe moror.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 85)
et prius hanc animam vacuas reddemus in auras, quam fiat meriti gratia vana tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 113)
sed prius imposito sanctis altaribus igni tura fer ad magnos vinaque pura deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 179)
stabat Amor, vultu non quo prius esse solebat, fulcra tenens laeva tristis acerna manu, nec torquem collo, nec habens crinale capillo, nec bene dispositas comptus, ut ante, comas, horrida pendebant molles super ora capilli, et visa est oculis horrida pinna meis, qualis in aeriae tergo solet esse columbae, tractatam multae quam tetigere manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 35)
crede, brevique fides aderit, geminabit honorem filius, et iunctis, ut prius, ibit equis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 455)
hanc pudet offensam non meruisse prius.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 110)
impetus ille sacer, qui vatum pectora nutrit, qui prius in nobis esse solebat, abest, vix venit ad partes, vix sumptae Musa tabellae inponit pigras paene coacta manus, parvaque, ne dicam scribendi nulla voluptas est mihi, nec numeris nectere verba iuvat, sive quod hinc fructus adeo non cepimus ullos, principium nostri res sit ut ista mali:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 213)
"vivit adhuc vitamque tibi debere fatetur, quam prius a miti Caesare munus habet, te sibi, cum fugeret, memori solet ore referre barbariae tutas exhibuisse vias:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 514)
nam prius umbrosa carituros arbore montes, et freta velivolas non habitura rates, fluminaque in fontes cursu reditura supino, gratia quam meriti possit abire tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 518)
et prius hic nimium nobis conterminus Hister in caput Euxino de mare vertet iter, utque Thyesteae redeant si tempora mensae, Solis ad Eoas currus agetur aquas, quam quisquam vestrum, qui me doluistis ademptum, arguat ingratum non meminisse sui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 623)
ast ego non alium prius hoc dignarer honore - est aliquis nostrum si modo carmen honor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 122)
quae nisi te moveant, duro tibi pectora ferro esse vel invicto clausa adamante putem, sed prius huic desint et bellum et frigora terrae, invisus nobis quae duo Pontus habet, et tepidus Boreas et sit praefrigidus Auster, et possit fatum mollius esse meum, quam tua sint lasso praecordia dura sodali.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1212)

SEARCH

MENU NAVIGATION