라틴어 문장 검색

quanto quis inlustrior, tanto magis falsi ac festinantes, vultuque composito ne laeti excessu principis neu tristiores primordio, lacrimas gaudium, questus adulationem miscebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 7장2)
nunc senem principem, longa potentia, provisis etiam heredum in rem publicam opibus, auxilio scilicet militari tuendum, ut sepultura eius quieta foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 8장13)
Multus hinc ipso de Augusto sermo, plerisque vana mirantibus quod idem dies accepti quondam imperii princeps et vitae supremus, quod Nolae in domo et cubiculo in quo pater eius Octavius vitam finivisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 9장1)
non regno tamen neque dictatura sed principis nomine constitutam rem publicam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 9장8)
nam ad eam diem, etsi potissima arbitrio principis, quaedam tamen studiis tribuum fiebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 15장2)
Hic rerum urbanarum status erat, cum Pannonicas legiones seditio incessit, nullis novis causis nisi quod mutatus princeps licentiam turbarum et ex civili bello spem praemiorum ostendebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 16장1)
quando ausuros exposcere remedia, nisi novum et nutantem adhuc principem precibus vel armis adirent?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장2)
utque mos vulgo quamvis falsis reum subdere, Munatium Plancum consulatu functum, principem legationis, auctorem senatus consulti incusant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 39장4)
nihil ausuram plebem principibus amotis;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 55장5)
conpressam a muliere seditionem, cui nomen principis obsistere non quiverit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 69장8)
sed Marcellum insimulabat sinistros de Tiberio sermones habuisse, inevitabile crimen, cum ex moribus principis foedissima quaeque deligeret accusator obiectaretque reo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 74장4)
neque Silio ob subitos imbris aliud actum quam ut modicam praedam et Arpi principis Chattorum coniugem filiamque raperet, neque Caesari copiam pugnae opsessores fecere, ad famam adventus eius dilapsi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 7장3)
Vt satis testium et qui servi eadem noscerent repperit, aditum ad principem postulat, demonstrato crimine et reo per Flaccum Vescularium equitem Romanum, cui propior cum Tiberio usus erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 28장1)
ob quae posterum diem reus petivit domumque digressus extremas preces P. Quirinio propinquo suo ad principem mandavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 30장6)
Piso, quamquam afuturum se dixerat Caesar, ob id magis agendas censebat, ut absente principe senatum et equites posse sua munia sustinere decorum rei publicae foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 35장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION