라틴어 문장 검색

quo magis mirum fuit quod preces Marci Hortali, nobilis iuvenis, in paupertate manifesta superbius accepisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 37장2)
modo nihil spernendum, modo non omnia metuenda ambiguus pudoris ac metus reputabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 40장3)
Igitur non modo Cherusci sociique eorum, vetus Arminii miles, sumpsere bellum, sed e regno etiam Marobodui Suebae gentes, Semnones ac Langobardi, defecere ad eum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 45장1)
meminissent modo tot proeliorum, quorum eventu et ad postremum eiectis Romanis satis probatum, penes utros summa belli fuerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 45장8)
victa est sine dubio lex, sed neque statim et paucis suffragiis, quo modo etiam cum valerent leges vincebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 51장5)
sed eum honorem Germanicus iniit apud urbem Achaiae Nicopolim, quo venerat per Illyricam oram viso fratre Druso in Delmatia agente, Hadriatici ac mox Ionii maris adversam navigationem perpessus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 53장2)
non femina illic, ut apud Delphos, sed certis e familiis et ferme Mileto accitus sacerdos numerum modo consultantium et nomina audit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 54장6)
datum id non modo precibus Artabani, sed contumeliae Pisonis cui gratissimus erat ob plurima officia et dona quibus Plancinam devinxerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 58장6)
atque ubi primum ex alto visa classis, complentur non modo portus et proxima maris sed moenia ac tecta, quaque longissime prospectari poterat, maerentium turba et rogitantium inter se silentione an voce aliqua egredientem exciperent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 1장4)
Tiberius quo integrum iudicium ostentaret, exceptum comiter iuvenem sueta erga filios familiarum nobilis liberalitate auget.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 8장2)
is finis fuit ulciscenda Germanici morte, non modo apud illos homines qui tum agebant etiam secutis temporibus vario rumore iactata.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 19장3)
adeo maxima quaeque ambigua sunt, dum alii quoquo modo audita pro compertis habent, alii vera in contrarium vertunt, et gliscit utrumque posteritate.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 19장4)
iamque non modo in commune sed in singulos homines latae quaestiones, et corruptissima re publica plurimae leges.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 27장6)
At Romae non Treviros modo et Aeduos sed quattuor et sexaginta Galliarum civitates descivisse, adsumptos in societatem Germanos, dubias Hispanias, cuncta, ut mos famae, in maius credita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 44장1)
viderent modo adversos et aspicerentur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 45장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION