라틴어 문장 검색

quibus aut odium crvdele tyranni aut metus acer erat oderant laesi, metuebant laedendi, hoc est qui timebant, ne laederentur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3611)
quem usque ad eius vitae finem numquam a te laesum, quamquam ipse te saepe laesisset, audivimus.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:36)
an si laesa sit respublica, ab hoc laesa sit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 12:2)
" Verum est irasci nos laesuris, sed ipsa cogitatione nos laedunt, et iniuriam qui facturus est iam facit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 16:3)
Satis haec adversus intentationem laesae divinitatis, quo non videamur laedere eam quam ostendimus non esse.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 27장 1:1)
Ut enim subterraneus serpens, foramen subsidens occultum, adsultu subito singulos transitores observans incessit, ita ille odio alienae sortis etiam post adeptum summum militiae munus, nec laesus aliquando nec lacessitus, inexplebili quodam laedendi proposito, conscientiam polluebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 4:2)
[et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum et pariter mentem sanari corpus inani] denique cor, hominem cum vini vis penetravit acris et in venas discessit diditus ardor, consequitur gravitas membrorum, praepediuntur crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens, nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt, et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur, cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini conturbare animam consuevit corpore in ipso?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 12:14)
Carmine laesa Ceres sterilem vanescit in herbam, Deficiunt laesi carmine fontis aquae, Ilicibus glandes cantataque vitibus uva Decidit, et nullo poma movente fluunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 716)
Si oecologicum discrimen est patefactio vel extraria manifestatio ethici, culturalis et spiritalis aetatis modernae discriminis, nostram relationem cum natura et ambitu sanare nequimus, nisi cunctae necessitudines fundamentales hominis sanantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 157:2)
an respublica laesa sit, totiens reus inter argumenta non laesae reipublicae dicit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 14:8)
Potes inire gratiam, si, quia vulneratus sum, sanas, non, si vulneras, ut sanandus sim.
(세네카, 행복론, Liber VI 124:2)
hinc moventur quidem illae iuris cavillationes, quid sit rem publicam laedere, et, laeserit an non profuerit, et, ab ipso an propter ipsum laesa sit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 201:3)
qui vero probari potest ut sibi mederi animus non possit, cum ipsam medicinam corporis animus invenerit, cumque ad corporum sanationem multum ipsa corpora et natura valeat nec omnes, qui curari se passi sint, continuo etiam convalescant, animi autem, qui se sanari voluerint praeceptisque sapientium paruerint, sine ulla dubitatione sanentur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 5:4)
priuatus potest accusari maiestatis laesae, si quid fecit quo maiestatem populi Romani laederet.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 12:8)
Hostis aliquando uulnus sanauit quod fecerat, ob hoc maxime quia alius sanare non poterat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Privignus medicus.44)

SEARCH

MENU NAVIGATION