라틴어 문장 검색

Vere Dei ordinationi resistit, proprie voluntatis ydolum venerando, dum regem aspernata legiptimum non erubescit insana regi non suo iura non sua pro male agendi potestate pacisci.
(단테 알리기에리, Epistolae 56:11)
Verum quia nonnulla regalium clausularum videbatur hortari ut, si quando nuntiorum facultas adesset, Celsitudini regie aliquid peroptando de status mei condizione referrem, quamvis quedam presumptionis facies interdicat, obedientie tamen suadente virtute obediam. 5.
(단테 알리기에리, Epistolae 70:2)
et quod forsan suis insidiis apostate Potestates contra defensantes Angelos hoc adscribunt;
(단테 알리기에리, Epistolae 75:4)
"In exitu Israel de Egypto, domus Iacob de populo barbaro, facta est Iudea sanctificatio eius, Israel potestas eius".
(단테 알리기에리, Epistolae 97:5)
si ad moralem sensum, significatur nobis conversio anime de luctu et miseria peccati ad statum gratie;
(단테 알리기에리, Epistolae 97:8)
Est ergo subiectum totius operis, litteraliter tantum accepti, status animarum post mortem simpliciter sumptus.
(단테 알리기에리, Epistolae 98:4)
Est ergo sciendum quod quedam sunt que, nostre potestati minime subiacentia, speculari tantummodo possumus, operari autem non:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 2:10)
quedam vero sunt que, nostre potestati subiacentia, non solum speculari sed etiam operari possumus:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 2:12)
Cum ergo materia presens politica sit, ymo fons atque principium rectarum politiarum, et omne politicum nostre potestati subiacet, manifestum est quod materia presens non ad speculationem per prius, sed ad operationem ordinatur. 7.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 2:14)
status videlicet illius mortalium quem Dei Filius, in salutem hominis hominem assumpturus, vel expectavit vel cum voluit ipse disposuit.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 16:3)
et denique Paulus "plenitudinem temporis" statum illum felicissimum appellavit.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 16:6)
Aut Collina tulit stratas quot porta catervas tunc cum pene caput mundi rerumque potestas mutavit translata locum, romanaque Samnis ultra Caudinas speravit vulnera furcas. 18.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 32:1)
assumpta fiducia de verbis Danielis premissis, in quibus divina potentia clipeus defensorum veritatis astruitur, iuxta monitionem Pauli fidei loricam induens, in calore carbonis illius quem unus de Seraphin accepit de altari celesti et tetigit labia Ysaie, gignasium presens ingrediar, et in brachio Illius qui nos de potestate tenebrarum liberavit in sanguine suo impium atque mendacem de palestra, spectante mundo, eiciam. 4.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 1:9)
Preterea, cum ista regimina sint hominum directiva in quosdam fines, ut infra patebit, si homo stetisset in statu innocentie in quo a Deo factus est, talibus directivis non indiguisset:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:41)
Nec etiam possent omnia sibi commicti a Deo, quoniam potestatem creandi et similiter baptizandi nullo modo Deus commictere posset, ut evidenter probatur, licet Magister contrarium dixerit in quarto. 7.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 7:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION