라틴어 문장 검색

quodsi e solventibus, in ex alto invehuntur, praecipere studio solent et tempestatum rationem et praedonum et locorum (quod natura adfert, ut iis faveamus, qui eadem pericula, quibus nos perfuncti sumus, ingrediantur), quo me tandem animo esse oportet, prope iam ex magna iactatione terram videntem, in hunc, cui video tempestates esse subeundas?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 243:3)
nonnunquam etiam ipse patronus has partes subit, ut Cicero pro Milone, O me miserum!
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 42:4)
Quare metiatur ac diligenter aestimet vires suas actor et quantum onus subiturus sit intelligat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 63:3)
facetum quoque non tantum circa ridicula opinor consistere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 128:3)
In narrando autem Cicero consistere facetias putat, dicacitatem in iaciendo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 151:1)
tertium iam aliquid videndum est, quo pugna consistat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 13:6)
quaerendum igitur hac ipsa, qua consistimus, an aliquid inveniri possit quod scripto adversetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 55:6)
an credibile sit, reum sperasse id a se scelus effici posse, an ignorari, cum fecisset, an, etiamsi ignoratum non esset, absolvi vel poena levi transigi vel tardiore vel ex qua minus incommodi consecuturus quam ex facto gaudii videretur, an etiam tanti putaverit poenam subire;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 112:2)
diversum est genus, cum controversia consistit nomine, quod pendet ex scripto, nec versatur iudiciis nisi propter verba quae litem faciunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 135:1)
qui neque fecisse se negabit neque aliud esse quod fecerit dicet neque factum defendet, necesse est in suo iure consistat, in quo plerumque actionis est quaestio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 210:1)
iudicialium causarum alias in singulis, alias in pluribus controversiis consistere, et in quibusdam intentionem modo stature facere, modo depulsionem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 11:3)
corrupta oratio in verbis maxime impropriis, redundantibus, comprehensione obscura compositione fracta, vocum similium aut ambiguarum puerili captatione consistit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 120:3)
saxa atque solitudines voci respondent, bestiae saepe immanes cantu flectuntur atque consistunt et cetera.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 138:4)
sed vis oratoris omnis in augendo minuendoque consistit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 152:4)
equidem celeras tempestates et procellas illis dumtaxat fluctibus contionum semper Miloni putavi esse subeundas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 267:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION