라틴어 문장 검색

"Cor regis in manu Dei est".
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1611)
et si ipse dux obdurato corde verbis supradicti apostolici minime oboedire voluisset, tunc domnus Carolus rex et suus exercitus absoluti fuissent ab omni periculo peccati, et quicquid in ipsa terra factum eveniebat in incendiis aut in homicidiis vel in qualecumque malitia, ut hoc super Tassilonem et eius consentaneis evenisset et domnus rex Carolus ac Franci innoxii ab omni culpa exinde permansissent.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 96:9)
Episcopus vero corde confractus ex gravi damno Herkengero comiti litteras misit mandans, ut quantotius Germaniam peteret et Heinrico duci Austrasiorum expeteret, quo ei et populo Christiano subveniret.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 29:1)
Quorum hypocrisin inspector secretorum Dominus de caelo prospexit et manifestavit consilia cordium illorum, ita ut qui prior eorum videbatur nimia infestatione diaboli correptus est.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 85:7)
'Angustiae mihi undique, et quid eligam, ignoro, quia tribulationes cordis mei multiplicatae sunt'.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:23)
Irretit miserum grauitas annosa leonem, Inglaciat corpus corque senile gelu.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et apro et tauro et asello 18:1)
Fuscat et extinguit cordis caligo nitorem Corporis, est animi solus in orbe nitor."
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et capite 37:5)
Sospes abit meritique notas in corde sigillat.
(ANONYMUS NEVELETI, De pastore et leone 44:15)
Cor matris patitur plus nati corpore.
(ANONYMUS NEVELETI, De filomena et accipitre 48:13)
corpus Rodit auis rostro, cor fodit ense dolor.
(ANONYMUS NEVELETI, De filomena et accipitre 48:14)
Egrum nectareis audet cor inungere uerbis, Hunc uocat ad primum cura timoris opus.
(ANONYMUS NEVELETI, De uiro et uxore 52:8)
Regius hunc pincerna regit, cor cuius adurit Auri dira sitis, qui parat ense nefas.
(ANONYMUS NEVELETI, De iudeo et pincerna 63:4)
Iudeus in ore sequentis Cor notat:
(ANONYMUS NEVELETI, De iudeo et pincerna 63:6)
Corporis eclipsim timet alti copia cordis, Nam fragili peccat mens animosa manu.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:27)
neque enim grauius est corpore quam corde collabi, pede potius quam mente corruere, in cubiculo despui quam in isto splendidissimo coetu detestari.
(아풀레이우스, 변명 50:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION