라틴어 문장 검색

qui cum, supremis iudiciis ordinatis, quaedam reliquerint his quibus morem gerendo testati sunt, ilico pereunt, ut id impleri sorte fatorum operante nec putes, nec facile possit aegritudo testari nec funus comitatur his quisquam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 22:2)
nam quotiens Mutinam aut civilia busta Philippos aut canerem Siculae classica bella fugae, eversosque focos antiquae gentis Etruscae, et Ptolomaeei litora capta Phari, aut canerem Aegyptum et Nilum, cum attractus in urbem septem captivis debilis ibat aquis, aut regum auratis circumdata colla catenis, Actiaque in Sacra currere rostra Via;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 112)
multi crudele canebant 'multi' bis intellegendum, id est multi videbant taciti, multi etiam dicebant, ne sit contrarium 'canebant taciti'. quamvis multi sic exponant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1243)
multa iovem et laesi testatus foederis aras 'multa' pro 'multum'. licet haberet iustam causam iracundiae, quod et fugiebat Turnus, et ipse adpetebatur insidiis, non tamen ante prorupit in bellum, quam Iovis fidem et laesa foedera testaretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4961)

SEARCH

MENU NAVIGATION