라틴어 문장 검색

Et patrata victoria ex parte coeperunt gloriari suis hoc actum viribus et non dederunt gloriam Deo.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 15:8)
Hac vero patrata victoria, quia multos contigit ibi ruere Nortmannos, rex ovans repedavit trans Hisam, perpauci vero Dani, qui evasere, interitum suorum nuntiavere in castra, indeque Nortmanni Hludowicum regem adolescentem timere coeperunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 15:11)
Hac Nortmanni patrata victoria valde elati Parisius adeunt turremque statim aggressi valide obpugnant, et quia necdum perfecte firmata fuerat, eam se capi sine mora existimant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 27:1)
Sed dum illi haec agerent, contigit Odoni regi per Dei misericordiam inopinata victoria.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 37:4)
Quae victoria non modicam illi contulit gloriam.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 37:6)
atque hac patrata victoria ita rediit in regnum suum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:6)
[Nunc de victoria Carlomanni].
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 90:1)
De precio uicti pendet uictoria.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et mure 20:12)
Armat aues aquile uirtus et uiribus inplet Et monitu.
(ANONYMUS NEVELETI, De quadrupedibus et auibus 47:4)
Nil de se retinet uirtus oblita futuri, Dextera corporeas prodiga fundit opes.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:36)
Sed proprie uirtutis opes abscondit arator, Dum locus expense detur et hora sue.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:38)
quippe amorem eius non amoenum et lasciuum, sed contra incomtum et serium pulchritudine honestatis uirtutes amatoribus suis conciliare, et si quando decora corpora commendet, a contumelia eorum procul absterrere;
(아풀레이우스, 변명 11:5)
an non Socrates philosophus ultro etiam suasisse fertur discipulis suis, crebro ut semet in speculo contemplarentur, ut qui eorum foret pulchritudine sibi complacitus impendio procuraret, ne dignitatem corporis malis moribus dedecoraret, qui uero minus se commendabilem forma putaret sedulo operam daret, ut uirtutis laude turpitudinem tegeret?
(아풀레이우스, 변명 14:3)
equus si uirtutibus suis polleat, ut sit aequabilis uector et cursor pernix, nemo ei penuriam pabuli exprobrat:
(아풀레이우스, 변명 20:3)
ipse denique Hercules inuictus - quoniam haec tibi ut quaedam mendicabula nimis sordent - , ipse inquam Hercules lustrator orbis, purgator ferarum, gentium domitor, is tamen deus, cum terras peragraret, paulo prius quam in caelum ob uirtutes ascitus est, neque una pelli uestitior fuit neque uno baculo comitatior.
(아풀레이우스, 변명 21:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION