라틴어 문장 검색

frater Q. Fulvii M. Fulvius Nobilior - secundae legionis Fulvius tribunus militum is erat - mensibus suis dimisit legionem, iureiurando adactis centurionibus aes in aerarium ad quaestores esse delaturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 493:1)
et ut A. Atilius consul comitia consulibus rogandis ita ediceret, uti mense Ianuario confici possent, et ut primo quoque tempore in urbem rediret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 118:1)
legati ex Macedonia exacto admodum mense Februario redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 124:1)
menses iam tibi esse actos vides.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 33)
S. Ad aquam praebendam commodum adveni domum, decumo post mense, ut rationem te putare intellego.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 252)
nam tua gnata peperit, decumo mense post:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 10146)
illa quam compresserat decumo post mense exacto hic peperit filiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 39)
Liberum caput tibi faciam paucos mensis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 283)
Quia septem menses sunt, quom in hasce aedis pedem nemo intro tetulit, semel ut emigravimus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 283)
Quin sex menses iam hic nemo habitat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 462)
sicut istic leno non sex menses Megaribus huc est cum commigravit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 394)
ego valeo recte et rem gero et facio lucrum, neque istoc redire his octo possum mensibus, itaque hic est quod me detinet negotium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 378)
Tu si hanc emeris, numquam hercle hunc mensem vortentem, credo, servibit tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 4191)
iam his duobus mensibus volucres tibi erunt tuae hirquinae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 2111)
vel sex menses opperibor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 3237)

SEARCH

MENU NAVIGATION