라틴어 문장 검색

Quanti ex his uiri fortes, quanti tyrannicidae, quanti futuri sacerdotes?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.20)
Peccauerunt ergo recipiendo tabulam etiam sacerdotes.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Parrhasius et Prometheus.52)
Colla facturus steterat sacerdos:
(세네카, 오이디푸스 2:25)
Huc ut sacerdos intulit senior gradum, haut est moratus:
(세네카, 오이디푸스 7:23)
sequitur et Bacchas lacer Pentheus tenetque saevus etiam nunc minas, tandem, vocatus saepe pudibundum extulit caput atque ab omni dissidet turba procul celatque semet (instat et Stygias preces geminat sacerdos, donec in apertum efferat vultus opertos) Laius - fari horreo:
(세네카, 오이디푸스 7:44)
libentius hanc sacerdotem habebit quam uictimam.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Agamemnon an Iphigeniam inmolet negante Calchante aliter nauigari fas esse. 2:9)
Ipse est sacerdos, ipse funesta prece
(세네카, Thyestes 706:1)
primus ego ingredior puro de fonte sacerdos Itala per Graios orgia ferre choros.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 12)
at talibus alma sacerdos puniceo canas stamine uincta comas:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 924)
da Faustum laudare tuum, da solvere grates, quas et post debere iuvat, te, magne sacerdos, barbitus hic noster plectro licet impare cantat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum18)
antelucanos sacerdotum suorum coetus minimo comitatu expetit, grandi sedulitate veneratur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 4:2)
Vir clarissimus Proiectus, domi nobilis et patre patruoque spectabilibus, avo etiam praestantissimo sacerdote conspicuus, amicitiarum tuarum, nisi respuis, avidissime sinibus infertur, et cum illi familiae splendor probitas morum, patrimonii facultas iuventutis alacritas in omne decus pari lance conquadrent, ita demum sibi tamen videbitur ad arcem fastigatissimae felicitatis e vectus, si gratiae tuae sodalitate potiatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Sagittario suo salutem 1:1)
sed cum libitinam ipsam flentes omnes, externi quoque, prensitarent remorarentur exoscularentur, sacerdotum propinquorumque manibus excepta perpetuis sedibus dormienti similior inlata est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Desiderato suo salutem 2:2)
qua industria viri ac temperantia inspecta ad reliquorum quoque censui pertinere informationem, si vel summotenus vita ceteris talis publicaretur, ad quam sequendam praeter habitum, quo interim praesenti saeculo imponitur, omnes nostra professionis homines utilissime incitarentur, quia, quod pace ordinis mei dixerim, si tantum bona singula in singulis erunt, plus ego admiror sacerdotalem virum quam sacerdotem, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Industrio suo Salutem. 5:1)
et quoniam nemo ferme est, qui plectibilibus careat occultis, ipse super his, quae clam commissa reminiscitur, palam fusa satisfactione solvatur, nam sacerdotis pater filiusque pontificis, nisi sanctus est, rubo similis efficitur, quem de rosis natum rosasque parientem et genitis gignentibusque floribus medium pungentibus comparanda peccatis dumorum vallat asperitas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Vectio suo Salutem. 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION