라틴어 문장 검색

constanti et opinione et sermone paene omnium quasi neque rediturus umquam et cito mortem etiam obiturus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 39장 1:2)
matrem Liuiam grauatus uelut partes sibi aequas potentiae uindicantem, et congressum eius assiduum uitauit et longiores secretioresque sermones, ne consiliis, quibus tamen interdum et egere et uti solebat, regi uideretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 50장 2:1)
' nec ullo mox sermone dignatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 53장 1:3)
quibusdam custodiae traditis non modo studendi solacium ademptum, sed etiam sermonis et conloqui usus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 61장 4:1)
incedebat ceruice rigida et obstipa, adducto fere uultu, plerumque tacitus, nullo aut rarissimo etiam cum proximis sermone eoque tardissimo, nec sine molli quadam digitorum gesticulatione.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 68장 3:1)
sermone Graeco quamquam alioqui promptus et facilis, non tamen usque quaque usus est abstinuitque maxime in senatu;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 71장 1:1)
Conuersus hinc ad curam triumphi praeter captiuos ac transfugas barbaros Galliarum quoque procerissimum quemque et, ut ipse dicebat, ἀξιοθριάμβευτον, ac nonnullos ex principibus legit ac seposuit ad pompam coegitque non tantum rutilare et summittere comam, sed et sermonem Germanicum addiscere et nomina barbarica ferre.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 47장 1:1)
hostem etiam frequenter caesum ac penitus in intimas solitudines actum non prius destitit insequi, quam species barbarae mulieris humana amplior uictorem tendere ultra sermone Latino prohibuisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 1장 2:2)
' splendidum uirum Graeciaeque prouinciae principem, uerum Latini sermonis ignarum, non modo albo iudicum erasit, sed in peregrinitatem redegit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 16장 2:2)
Sermonis uero rerumque tantam saepe neglegentiam ostendit, ut nec quis nec inter quos, quoue tempore ac loco uerba faceret, scire aut cogitare existimaretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 40장 1:1)
'cum utroque,' inquit, 'sermone nostro sis paratus';
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 42장 1:3)
sumpto etiam ad reficiendam uocem breui tempore, impatiens secreti a balineis in theatrum transiit mediaque in orchestra frequente populo epulatus, si paulum subbibisset, aliquid se sufferi tinniturum Graeco sermone promisit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 20장 2:3)
Equorum studio uel praecipue ab ineunte aetate flagrauit plurimusque illi sermo, quanquam uetaretur, de circensibus erat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 22장 1:1)
dicente quodam in sermone communi:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 38장 1:2)
inuentus est postea in scrinio eius hac de re sermo formatus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 47장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION