라틴어 문장 검색

mihi crede, si pro patris huius hospitiis et gratia vellent omnes huic hospites adesse et auderent libere defendere, satis copiose defenderetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 51장 1:2)
quam ob rem adeste animis, iudices, et timorem, si quem habetis, deponite.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 2장 1:1)
vidi enim, vidi hunc ipsum Q. Hortensium, lumen et ornamentum rei publicae, paene interfici servorum manu, cum mihi adesset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 14장 2:1)
quae vero aderant iam et impendebant, quonam modo ea aut depellere potuissetis aut ferre?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 28장 1:2)
'adeste, quaeso, atque audite, cives!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 28장 2:2)
esse hanc unam quae brevitatem vitae posteritatis memoria consolaretur, quae efficeret ut absentes adessemus, mortui viveremus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 35장 3:2)
certe aut apud te et hos qui tibi adsunt veritas valebit, aut ex hoc loco repulsa vi et gratia locum ubi consistat reperire non poterit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 1장 5:2)
Cum tot tantisque difficultatibus adfectus atque adflictus in tuam, C. Aquili, fidem, veritatem, misericordiam P. Quinctius confugerit, cum adhuc ei propter vim adversariorum non ius par, non agendi potestas eadem, non magistratus aequus reperiri potuerit, cum ei summam per iniuriam omnia inimica atque infesta fuerint, te, C. Aquili, vosque qui in consilio adestis, orat atque obsecrat ut multis iniuriis iactatam atque agitatam aequitatem in hoc tandem loco consistere et confirmari patiamini.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 2장 5:1)
Cum annos iam compluris societas esset, et cum saepe suspectus Quinctio Naevius fuisset neque ita commode posset rationem reddere earum rerum quas libidine, non ratione gesserat, moritur in Gallia Quinctius, cum adesset Naevius, et moritur repentino.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 1:1)
non modo enim pollicitus erat in Gallia sed Romae cotidie, simul atque sibi hic adnuisset, numeraturum se dicebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 1:3)
obsecro, C. Aquili vosque qui adestis in consilio, ut diligenter attendatis, ut singulare genus fraudis et novam rationem insidiarum cognoscere possitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장1)
quod ubi ex Publicio audivit, pueros circum amicos dimittit, ipse suos necessarios ab atriis Liciniis et a faucibus macelli corrogat ut ad tabulam Sextiam sibi adsint hora secunda postridie.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 3:1)
negat Alfenus aequum esse procuratorem satis dare, quod reus satis dare non deberet, si ipse adesset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 7장 1:4)
recusabant qui aderant tum Quinctio, demonstrabant de re iudicium fieri oportere ut aut uterque inter se aut neuter satis daret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 8장 1:10)
' quae me hercule omnia, cum qui contra pugnent video, et cum illum consessum considero, adesse atque impendere videntur neque vitari ullo modo posse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 14장 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION