라틴어 문장 검색

Quaedam enim, etiam si in summam rei parva sunt et subduci sine ruina principalis boni possunt, adiciunt tamen aliquid ad perpetuam laetitiam ex virtute nascentem.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 113:1)
Non sunt affectus nostri in nostra potestate.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Patruus abdicans.32)
Accusator meus intra se contrarios adfectus habet:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, pater et filius luxuriosi.4)
nemo magis in sua potestate habuit audientium affectus.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 2:5)
Indicabo tibi affectum meum:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 12:6)
Non est quod mulieris affectum lege aestimetis qua minatur;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, mater caeca filium retinens.8)
affectus non sustinet moram.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Cavete Proditorem.36)
naturali quodam deploratae mentis affectu morientibus gratissimum est commori.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, filia conscia in veneno privigni.15)
membra laetitia stupent.
(세네카, Hercules Furens 9:16)
omnis specimen affectus capit, quo pondus animi vergat, ubi ponat minas, haeret:
(세네카, 메데아 7:4)
et ipse lateri iunctus atque haerens tuo sublimis inter civium laeta omina incessit habitu atque ore laetitiam gerens princeps superbo:
(세네카, 옥타비아 10:22)
recollige animum, recipe laetitiam, precor.
(세네카, 옥타비아 11:23)
Horrore quatior, fata quo vergant timens, trepidumque gemino pectus affectu labat:
(세네카, 오이디푸스 3:4)
cur sancta parvis habitat in tectis Venus mediumque sanos vulgus affectus tenet et se coercent modica?
(세네카, 파이드라 3:8)
laetitia iuvenem, frons decet tristis senem.
(세네카, 파이드라 6:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION