라틴어 문장 검색

aliquando, sicut in geminatione verborum diximus, initia quoque et clausulae sententiarum alis, sed non alio tendentibus verbis inter se consonant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 199:1)
egredere aliquando ex urbe, patent portae, proficiscere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 199:9)
nam est primum, quotiens verbum verbo aut non dissimile valde quaeritur, ut puppesque tuae pubesque tuorum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 229:2)
hoc quoque, quotiens in sententias acres incidit, pulchrum est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 230:1)
quae fuit causa et Servio, ut dixit, subtrahendae s litterae, quotiens ultima esset aliaque consonante susciperetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 295:1)
atqui eadem illa littera, quotiens ultima est et vocalem verbi sequentis ita contingit, ut eam transire possit, etiamsi scribitur, tamen parum exprimitur, ut multum ille et quantum erat, adeo ut paene cuiusdam novae litterae sonum reddat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 297:1)
nam ut initia clausulaeque plurimum momenti habent, quotiens incipit sensus aut desinit, sic mediis quoque sunt quidam conatus iique leviter insistunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 323:3)
optime incipitur a longis, recte aliquando a brevibus, ut novum crimen;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 349:3)
illud vero utilissimum nosse eas causas, quarum orationes in manus sumpserimus et, quotiens continget, habitas legere actiones:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 23:1)
nam et labuntur aliquando et oneri cedunt et in dulgent ingeniorum suorum voluptati, intendunt animum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 25:2)
nam et insurgit aliquando et plenus est iucunditatis et gratiae et varius figuris et verbis felicissime audax.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 97:4)
in qua tamen aliquando ab his, quibus inquirenda mandabat, deceptus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 129:2)
aliquando tamen adfectus sequemur, in quibus fere plus calor diligentia valet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 180:2)
est tamen lucubratio, quotiens ad integri ac refecti venimus, optimum secreti genus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 189:3)
sunt enim qui ad omnia scripta tanquam vitiosa redeant et, quasi nihil fas sit rectum esse quod primum est, melius existiment quidquid est aliud, idque faciant, quotiens librum in manus resumpserunt, similes medicis etiam integra secantibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 199:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION