라틴어 문장 검색

Latinam nivei femina corporis intemptata iugo placet et asperi Martis sanguineas quae cohibet manus, quae dat belligeris foedera gentibus et cornu retinet divite copiam, donetur tenera mitior hostia, et tu, qui facibus legitimis ades, noctem discutiens auspice dextera huc incede gradu marcidus ebrio, praecingens roseo tempora vinculo.
(세네카, 메데아 2:2)
sic, sic, caelicolae, precor, vincat femina coniuges, vir longe superet viros.
(세네카, 메데아 2:8)
tu, tu malorum machinatrix facinorum, cui feminae nequitia ad audenda omnia, robur virile est, nulla famae memoria, egredere, purga regna, letales simul tecum aufer herbas, libera cives metu, alia sedens tellure sollicita deos.
(세네카, 메데아 5:5)
odit genitos sanguine claro, spernit superos hominesque simul, nec fortunam capit ipse suam quam dedit illi per scelus ingens infanda parens, licet ingratum dirae pudeat munere matris hoc imperium cepisse, licet tantum munus morte rependat, feret hunc titulum post fata tamen femina longo semper in aevo.
(세네카, 옥타비아 2:10)
feminae est munus datus Silanus et cruore foedavit suo patrios penates,-criminis ficti reus.
(세네카, 옥타비아 3:7)
quis tot referre facinorum formas potest et spes nefandas feminae et blandos dolos regnum petentis per gradus scelerum omnium?
(세네카, 옥타비아 3:10)
Femina hoc nomen capit?
(세네카, 옥타비아 13:19)
exosus omne feminae nomen fugit, immitis annos caelibi vitae dicat, conubia vitat:
(세네카, 파이드라 3:23)
mitius nil est feris] sed dux malorum femina:
(세네카, 파이드라 7:32)
sola coniunx Aegei, Medea, reddet feminas dirum genus.
(세네카, 파이드라 7:35)
odisse placuit, ignibus iunges aquas et amica ratibus ante promittet vada incerta Syrtis, ante ab extremo sinu Hesperia Tethys lucidum attollet diem et ora dammis blanda praebebunt lupi, quam victus animum feminae mitem geram.
(세네카, 파이드라 8:4)
odisse quod iam feminas omnis licet.
(세네카, 파이드라 8:9)
Quid sinat inausum feminae praeceps furor?
(세네카, 파이드라 11:39)
feminis quoque frequens hoc in mortem pro gloria iter est . Quid Lycurgum, quid interritos omni periculo quos memoria sacrauit uiros referam?
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 2:15)
Erat autem CESTIVS nullius quidem ingenii amator, Ciceroni etiam infestus, quod illi non inpune cessit.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 12:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION