라틴어 문장 검색

Erunt ut in diversis gregibus, carnis et spiritus, matres tuae.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 27:15)
Saluta Paulam et Eustochium - velit nolit mundus, in Christo meae sunt - saluta matrem Albinam sororesque Marcellas, Mareellinam quoque et sanctam Felicitatem, et dic eis:
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 7:1)
Aegrotanti tibi sanctus quilibet frater adsistat et germana vel mater aut probatae quaelibet apud omnes fidei.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:28)
Sit heres, sed mater filiorum, id est gregis sui, ecclesia, quae illos genuit, nutrivit et pavit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:8)
Quid nos inserimus inter matrem et liberos?
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:9)
"adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum;"
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 14:5)
Gaudet animus, exultant viscera, gestit affectus hoc te cupere esse post virum, quod sanctae memoriae mater tua Titiana multo fuit tempore sub marito.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 1:2)
"Imitare potius - crebro enim id repetam - sanctam matrem tuam, cuius ego quotiens recordor, venit in mentem ardor eius in Christum, pallor ex ieiuniis."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:36)
interdum animus dominarum et ancillarum habitu iudicatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:11)
"Patrimoniolum meum cottidie perit, maiorum hereditas dissipatur, servus contumeliose locutus est, imperium ancilla neglexit."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:4)
Superducit mater filiis non vitricum, sed hostem, non parentem, sed tyrannum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:11)
Viduas et virgines Christi honorare ut matres, hortari ut sorores cum omni castitate.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:30)
Ego, diversorii Bethlemitici et praesepis dominici amator, in quo virgo puerpera Deum fudit infantem, ancillam Christi non de nobilitate veteris historiae, sed de ecclesiae humilitate producam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 2:16)
Quis hoc crederet, ut Albini pontificis neptis de repromissione matris nasceretur, ut praesente et gaudente avo parvulae adhuc lingua balbutiens alleluia resonaret et virginem Christi in suo gremio nutriret et senex?
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 1:8)
Propositum enim mihi erat sanctae Marcellae et tuis precibus invitato ad matrem, id est ad te, sermonem dirigere et docere, quomodo instruere Paululam nostram debeas, quae prius Christo est consecrata quam genita, quam ante votis quam utero suscepisti.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION