라틴어 문장 검색

ego, ut mi imperatumst, etsi abest, hic adesse erum arbitror.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 75)
deis proximum esse arbitror.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 5, scene 114)
Iure optumo me elavisse arbitror.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 670)
elautae ambae sumus opera Neptuni noctu, ne habeas neve idcirco nobis vitio vortas, si quippiamst, minus quod bene esse lautum tu arbitrare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 350)
quid mi opust decurso aetatis spatio cum meis gerere bellum, quom nil, quam ob rem id faciam, meruisse arbitror?
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 226)
minime, nolo turbas, sed hoc mihi optumum factu arbitror:
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 227)
Probiores credo arbitrabunt, si probis narraveris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 2155)
propera, Pinacium, pedes hortare, honesta dicta factis (nunc tibi potestas adipiscendist gloriam laudem decus) eraeque egenti subveni, [benefacta maiorum tuom] quae misera in exspectatione est Epignomi adventum viri.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 14)
hau placet, neque id viri officium arbitror.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 118)
Animum inducam, ut istuc verum te elocutum esse arbitrer.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 274)
sed hoc non liquet neque satis cogitatumst, utram potius harum mihi artem expetessam, utram aetati agundae arbitrer firmiorem:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 13)
Quom adfinitate vostra me arbitramini dignum, habeo vobis, Philto, magnam gratiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4146)
sed epistulas quando opsignatas adferet, [sed quom opsignatas attulerit epistulas] nonne arbitraris eum adulescentem anuli paterni signum novisse?
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 375)
Ne tu me edepol arbitrare beluam, qui quidem non novisse possim quicum aetatem exegerim.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 2236)
Charmides Neque fuit neque erit neque esse quemquam hominem in terra arbitror, quoi fides fidelitasque amicum erga aequiperet tuam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 5, scene 21)

SEARCH

MENU NAVIGATION