라틴어 문장 검색

non tamen ideo illis beneficium debemus, quod perniciosa illorum consilia fortuna deflexit in melius.
(세네카, 행복론, Liber VI 35:3)
Nempe, ut gratus sim, velle debeo idem facere, quod ille, ut beneficium daret, debuit.
(세네카, 행복론, Liber VI 40:1)
Eadem res efficit, ne hic beneficium dederit, ne ille iniuriam fecerit ;
(세네카, 행복론, Liber VI 41:1)
nec his tamen beneficium debemus, quia extra sensum officii casus est, nec inimico, cuius nos lis servavit, dum vexat ac detinet.
(세네카, 행복론, Liber VI 41:6)
Non est beneficium, nisi quod a bona voluntate proficiscitur, nisi illud adcognoscit, qui dedit.
(세네카, 행복론, Liber VI 42:1)
Ipse, ut beneficium mihi daret, nihil fecit !
(세네카, 행복론, Liber VI 44:3)
Nam quid de tertio loquar, qui ab iniuria in beneficium delapsus est ?
(세네카, 행복론, Liber VI 44:5)
Ut beneficium tibi debeam, parum est voluisse te dare ;
(세네카, 행복론, Liber VI 45:1)
animum quidem eius habeo, sed beneficium non habeo, quod consummat et res et animus.
(세네카, 행복론, Liber VI 49:6)
Quemadmodum ei, qui voluit mihi quidem pecuniam credere, sed non dedit, nihil debeo, ita ei, qui voluit mihi beneficium dare, sed non potuit, amicus quidem ero sed non obligatus ;
(세네카, 행복론, Liber VI 50:1)
et volam illi aliquid praestare (nam et ille voluit mihi), ceterum, si benigniore usus fortuna praestitero, beneficium dedero, non gratiam rettulero.
(세네카, 행복론, Liber VI 50:2)
Multum enim interest, utrum aliquis beneficium nobis det sua causa an et sua.
(세네카, 행복론, Liber VI 53:1)
Multum, ut ait Cleanthes, a beneficio distat negotiatio.
(세네카, 행복론, Liber VI 53:4)
non enim exigo, ut mihi sine respectu sui consulat, immo etiam opto, ut beneficium mihi datum vel magis danti profuerit, dum modo id, qui dabat duos intuens dederit et inter me seque diviserit.
(세네카, 행복론, Liber VI 55:2)
Summae malignitatis est non vocare beneficium, nisi quod dantem aliquo incommodo adfecit.
(세네카, 행복론, Liber VI 56:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION