라틴어 문장 검색

ense secent lato vulnus quidam 'lato' ita dictum accipiunt, ut, quasi ipso iubente, ne scalpello aut aliquo ferramento minore, sed ense, et hoc lato, aperiretur, quamquam cum maiore dolore, dummodo extracta sagitta remittant eum quamprimum ad pugnam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3891)
rumpuntur pro 'fatigantur'. et 'fluctuat' et 'rumpuntur', quia 'nescia vinci pectora'. nescia vinci pectora Horatius Pelidae stomachum cedere nescii.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5271)
pavidi cessere magistri proprie magistri sunt militum, pastores pecorum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7171)
quia nota mihi tua magne voluntas ivppiter hoc ideo Iuno, quia Iuppiter necessitatem obiecerat fati, dicens 'ventum ad supremum est'. sed Iuno, sciens fatum esse quicquid Iuppiter dixerit, dicit se cedere eius voluntati:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8081)
nam victoriae lex est, ut victi cedant in habitum nomenque victorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8192)
l enim et d interdum sibi invicem cedunt, unde et 'sella' pro sedda dici- tur a sedendo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 25)
(hev) hev quid volvi misero mihi quomodo eum dicit dis- cedere, quem supra cum eo diximus non fuisse?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 581)
nec munera curat Alexis, nec, si muneribus certes, con- cedat Iollas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 586)
audiat haec tantum subaudis 'aliquis'. 'tantum' autem ideo, quia suspicatur eum victum non posse cedere, qui ita etiam ante certamen est contumax.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 501)
cedet et ipse mari vector necessario, siquidem 'omnis feret omnia tellus':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 381)
unde et laudant se et sibi invicem cedunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 12)
quod tamen quia hic aspere accepit, ille paulo post curat, dicens "lenta salix quantum pallenti cedit olivae".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 93)
adsurrexerit honorem praebuerit, ut "Tmolius adsurgit quibus et rex ipse Phanaeus", id est cedit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 663)
fraxinus in silvis cedat tibi p. i. h. non sic erunt pulchrae arbores in suis locis, hoc est sibi aptis, creatae, sicut tu, si ad me frequenter venire curaveris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 681)
chaonias dicunt aqvila v. c. minora enim auguria maioribus cedunt nec ullarum sunt virium, licet priora sint.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 131)

SEARCH

MENU NAVIGATION