라틴어 문장 검색

quae loquor falsa censete, nisi professioni meae competens adstipulator accesserit, satis in illo quondam coenobio Lirinensi spectabile caput, Luporum concellita Maximorumque et parsimoniae saltibus consequi affectans Memphiticos et Palaestinos archimandritas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 2:1)
in quibus tamen utrumque complector, sive non fallunt examine seu caritate falluntur, deumque, quod restat, in posterum quaeso, ut secuturi aut fallantur similiter aut censeant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Constantio suo salutem. 5:4)
sed et illud amplector, si pro caritate qua polles non fueris usquequaque censendi continentissimus, id est, si sententia tua quippiam super his apicibus antiquet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 7:3)
proinde accipe, quid super scriptis tuis et iniuriam passi censeamus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 9:5)
praeterea quidquid super huiusce rescripti tenore censueris, malui factum confiteri simpliciter quam trebaciter diffiteri.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 4:4)
"fata vetant, ratus ordo deis miscere cruentas Europamque Asiamque manus, consultaque belli Iuppiter et tristes edixit caedibus annos, quem tu illic natum Sigeo in pulvere, quanta aspicies victrix Phrygiarum funera matrum, cum tuus Aeacides tepido modo sanguine Teucros undabit campos, modo crassa exire vetabit flumina et Hectoreo tardabit funere currus impelletque manu nostros, opera inrita, muros!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권36)
o nimium felix, nimium crudelis et expers imperii, Fortuna, tui, qui dicere legem fletibus aut fines audet censere dolendi!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum35)
"consulti testor penetralia mundi et volucrum adfatus et te, Thymbraee, vocanti non alias tam saeve mihi, quae signa futuri pertulerim:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권261)
"satis est meminisse priorum, nostrane praeclari, pudeat, consulta nepotes poscitis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권281)
ille refert consulta patris, nee longa moratus, sicut anhelabant, iuncto sudore volantes Mars impellit equos, resides in proelia Graios ipse etiam indignans, vidit pater altus et irae iam levior tardo flectebat pondere vultum:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권33)
"si vos placita hostia iuvi, si non attonitis vatis consulta recepi auribus et Thebis nondum credentibus hausi, haec Amphioniis pro me persolvite tectis ac mihi deceptum, precor, exorate parentem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권346)
"sera quidem, extremus socium gentisque superstes Argolicae, consulta, pater, iam rebus in artis adgredior;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권70)
Nunc religiosissimi legum et paternorum institutorum protectores et ultores respondeant velim de sua fide et honore et obsequio erga maiorum consulta, si a nullo desciverunt, si in nullo exorbitaverunt, si non necessaria et aptissima quaeque disciplinae oblitteraverunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 1:1)
Inde censentur dei vestri.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 4:10)
Si honorem inquietant divinitatis, si maiestatis vestigia obsoletant, de contemptu utique censentur tam eorum qui eiusmodi factitant quam eorum quibus factitant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION