라틴어 문장 검색

ceterum nil solidi subest, sed in ruinam prona sunt quae sine fundamentis crevere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 125:2)
ad peiores nuntios subriguntur pili et rubor ad improba verba suffunditur sequiturque vertigo praerupta cernentis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 8:5)
facile est enim teneros adhuc animos componere, difficulter reciduntur vitia quae nobiscum creverunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 94:2)
Non vis admoneam, quo diligentior quisque sit et ipse se circumspiciat, alia animi mala ad pessimos quosque pertinere, iracundiam etiam eruditis hominibus et in alia sanis inrepere ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 26:1)
nihil diligenter in fluctu cernitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 75:6)
victus et late longeque fusus ac stratam ubique ruinam suam cernens medius inter suorum cadavera incessit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 103:4)
Quanto nunc erat satius amicos parare, inimicos mitigare, rem publicam administrare, transferre in res domesticas operam, quam circumspicere, quid alicui facere possis mali, quod aut dignitati eius aut patrimonio aut corpori vulnus infligas, cum id tibi contingere sine certamine ac periculo non possit, etiam si cum inferiore concurses !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 170:1)
Alius circumspiciatur cum quo conferre possimus manum ;
(세네카, De Providentia, book 1 24:10)
Nec ideo vilis est sibi, quia scit se suum non esse, sed omnia tam diligenter faciet, tam circumspecte, quam religiosus homo sanctusque solet tueri fidei commissa.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 98:1)
tune circumspiciendum, qua contendere illo celerrime possimus, intellecturi in ipso itinere, si modo rectum erit, quantum cotidie profligetur quantoque propius ab eo simus, ad quod nos cupiditas naturalis impellit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 2:5)
Quin potius mala vestra circumspicitis, quae vos ab omni parte confodiunt, alia grassantia extrinsecus, alia in visceribus ipsis ardentia ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 152:1)
munus dum properat cernere, perdidit.
(세네카, Hercules Furens 8:28)
hoc nefas cernant duo, qui advexit et quae iussit, in poenas meas atque in labores non satis terrae patent Iunonis odio:
(세네카, Hercules Furens 9:4)
cernis, ut tendat manus?
(세네카, Hercules Furens 14:42)
cernere hoc audes, nimis vivax senectus?
(세네카, Hercules Furens 15:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION