라틴어 문장 검색

Si nobilior plebeiae petat amorem, eundem potest retinere stilum quo usus est nobilis quum loqueretur plebeiae.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 1:1)
Nihil in illa laudabo, nisi quod proprium est et in eo nobilius, quod opibus et nobilitate contempta facta est paupertate et humilitate nobilior.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 1:5)
Amor enim personam saepe degenerem et deformem tanquam nobilem et formosam repraesentat amanti, et facit eam plus quam omnes alias nobilem atque pulcherrimam deputari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 8:4)
Atque ex hoc ambitionis profundae fontis promanasse quod, tam sub tractatum illum pacis et foederis inter Edwardum et Ludovicum Undecimum Galliae regem icti et colloquio utriusque regis apud Piqueneam firmati, quam alias, Richardus tunc Glocestriae dux pacem pro viribus impugnasset et a parte stetisset, existimationem suam in fratris contumeliam attollens, oculos omnium (praesertim nobilium et militum) a fratre in seipsum convertere cupiens, quasi rex vita sua luxuriosa et minus nobili coniugio effoeminatus factus esset, minusque honoris sensu et republicae cura quam regem deceret tangeretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:15)
iussusque dictatorem dicere rei gerendae causa, longe clarissimum bello ea tempestate dixit, L. Papirium Cursorem, a quo Q. Fabius Maximus Rullianus magister equitum est dictus, par nobile rebus in eo magistratu gestis, discordia tamen, qua prope ad ultimum dimicationis ventum est, nobilius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 409:1)
Post multam ergo probationem, si dignus inveniatur, eligi in amore potest a nobiliori muliere plebeius, et eisdem omnibus possunt ad invicem inter se uti faminibus quae supra in plebeii et nobilis mulieris sunt dicta colloquio.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 1:19)
Si enim, prout asseris, sola morum probitas amoris invenitur digna muneribus et nobilem facit hominem reputari, superfluo antiquitus nobilitatis fuit ordo repertus et tam aperta distinctione discretus, quum manifestum erat omnem hominem moribus et probitate fulgentem nobilem fore vocandum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION