라틴어 문장 검색

ad exercitum cui ad conveniendum Cales edicta dies erat, M. Claudius Marcellus missus, isque iussus in castra Claudiana deducere urbanas legiones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 407:1)
ad veterem exercitum accipiendum deducendumque inde in Siciliam Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 408:1)
inde per Apuliam petentes Capuam media in praesidia Romana inlati sunt deductique ad Valerium Laevinum praetorem, circa Luceriam castra habentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 444:1)
cum percunctando invicem cognitum esset consulem Cumis esse, naves Cumas adpulsae captivique ad consulem deducti et litterae datae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 518:1)
his comparatis deductisque et additis quinque navibus, quae advexerant captivos legatos, triginta naves ab Ostia Tarentum profectae, iussusque P. Valerius militibus Varronianis, quibus L. Apustius legatus Tarenti praeerat, in naves inpositis quinquaginta quinque navium classe non tueri modo Italiae oram sed explorare de Macedonico bello;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 523:1)
alius exercitus primo per agros silvasque fuga palatus, dein, quo ducem fugisse fama erat, ad urbem nomine Cornum, caput eius regionis, confugit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 543:1)
ibi navibus longis deductis inpositoque quem secum advexerat milite Romam navigat Sardiniamque perdomitam nuntiat patribus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 558:1)
L. Atilio praefecto praesidii quique cum eo milites Romani erant clam in portum deductis atque impositis in navis, ut Regium deveherentur, Hamilcarem Poenosque ea condicione ut foedus extemplo aequis legibus fieret in urbem acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 10:1)
ita Crotone excessum est deductique Crotoniatae ad mare naves conscendunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 42:2)
dilectu habito et centum navibus novis deductis Q. Fabius comitia censoribus creandis habuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 145:1)
postero die per tribunos militum inde deducti contione militum advocata a Graccho superveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 197:1)
quinquaginta fere primo egressi Campanorum, cum ad Fabium confugissent, praesidio eius Capuam pervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 245:1)
ea cum ad se quoque veniri praescisset, in sacrarium ad penates confugit cum duabus filiis virginibus, resolutis crinibus miserabilique alio habitu, et ad ea addidit preces, nunc per deos, nunc per memoriam Hieronis patris Gelonisque fratris, ne se innoxiam invidia Hieronymi conflagrare sinerent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 331:1)
praetores in Achradinam cum iuventute popularium confugiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 417:1)
postremo praetor Arpinus ab suis ad consulem deductus, fideque data inter signa aciesque Arpini repente pro Romanis adversus Carthaginiensem arma verterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 598:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION