라틴어 문장 검색

apparatum omnem tormentorum machinarumque travectum ab Ambraciae oppugnatione habebat, et opera quae facienda erant impigre milites perfecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 351:2)
comitiis perfectis consulem M. Fulvium in provinciam et ad exercitum redire placuit, eique et collegae Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 418:1)
Lustro perfecto consules in provincias profecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 436:3)
comitiis perfectis quas provincias praetoribus esse placeret retulit ad senatum consul.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 523:1)
nunc certe, perfecto Aetolico bello, recepta ab Antiocho Asia, devictis Gallis, aut consules ad exercitus consulares mitti aut reportari legiones inde reddique tandem rei publicae debere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 530:1)
quibus religionibus liberati consules et dilectu perfecto - novis enim uterque maluit uti militibus - in provinciam profecti sunt, veteresque omnes dimiserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 554:2)
Manlio datos pacis cum Antiocho faciendae causa foederisque legum quae cum L. Scipione inchoatae fuissent perficiendarum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 559:2)
iudiciis a Q. Terentio praetore perfectis, Hostilius et Furius damnati praedes eodem die quaestoribus urbanis dederunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 733:1)
ceterum tanta fuga ex urbe facta erat ut, quia multis actiones et res peribant, cogerentur praetores T. Maenius et M. Licinius per senatum res in diem tricesimum differre, donec quaestiones a consulibus perficerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 190:1)
Postumius quaestionibus perfectis Romam redisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 200:2)
et iam Q. Marcius quaestionibus suae regionis perfectis in Ligures provinciam proficisci parabat, tribus milibus peditum Romanorum, centum quinquaginta equitibus, et quinque milibus Latini nominis peditum, ducentis equitibus in supplementum acceptis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 208:1)
perfectis quaestionibus prior Q. Marcius in Ligures Apuanos est profectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 212:1)
Postumius quaestionibus cum summa fide curaque perfectis comitia habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 241:2)
consules nisi confecto dilectu negare se ituros, nec suam segnitiem sed vim morbi in causa esse quo serius perficeretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 307:1)
sacrificiis rite perfectis provincias sortiti sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 102:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION