라틴어 문장 검색

Adhibetur autem similitudo interim palam, interim inseri solet parabolae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 168:1)
equidem video figuram quoque esse, cum sit interim probationis, interim etiam causae genus, et sit talis eius forma, qualis est pro Murena, vigilas tu de nocte, ut tuis consultoribus respondeas, ille, ut eo, quo contendit, mature cum perveniat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 146:1)
irrumpunt enim optimi nonnunquam sensus, quos neque inserere oportet neque differre tutum est, quia interim elabuntur, interim memoriae suae intentos ab alia inventione declinant ideoque optime sunt in deposito.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 195:2)
in comoediis vero praeter aliam observationem, qua servi, lenones, parasiti, rustici, milites, meretriculae, ancillae, senes austeri ac mites, iuvenes severi ac luxuriosi, matronae, puellae inter se discernuntur, pater ille, cuius praecipuae partes sunt, quia interim concitatus, interim lenis est, altero erecto, altero composito est ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 221:1)
"nam interim mentem, mundum interim deum dicit, interim mundo deum praeficit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:23)
"Nam interim deos credere, interim se deliberare variavit, ut propositionis incerto incertior responsionis nostrae intentio fundaretur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:4)
utilitas quoque interim natura discernitur, interim tempore.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 83:1)
haec interim necessario fiunt, interim plerumque sed non necessario.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 174:2)
accedunt aliquando fortuita, ebrietas, ignorantia, quae interim ad veniam valent, interim ad probationem criminis, ut si quis, dum alii insidiatur, alium dicitur interemisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 128:5)
facta autem interim magis prosunt nostra, interim aliena, ut si quid, quod pro nobis sit, adversarius fecit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 117:4)
namque et illud frequens est, ut ea, quibus minus confidimus, cum tractata sunt, omittamus, interim sponte nostra velut donantes, interim ad ea quae sunt potentiora gradum ex iis fecisse contenti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 91:2)
nam illa vetustissima transeo tempora, quibus et pauciores litterae nec similes his nostris earum formae et vis quoque diversa, sicut apud Graecos o litterae, quae interim longa ac brevis ut apud nos, interim pro syllaba quam nomine suo exprimit posita est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 277:2)
ut interim non sit proprius hic finis eius, interim sit communis cum iis, qui ab oratore procul absunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 220:4)
Sed ut sunt exempla interim tota similia ut hoc proximum, sic interim ex maioribus ad minora, ex minoribus ad maiora ducuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 229:1)
Atque interim neque fecisse Rodienses bellum neque facere voluisse dicit, interim autem facta sola censenda dicit atque in iudicium vocanda, sed voluntates nudas inanesque neque legibus neque poenis fieri obnoxias;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 48:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION