라틴어 문장 검색

" Quae talia postquam effatus Tarchon, socii consurgere tonsis spumantisque rates arvis inferre Latinis, donec rostra tenent siccum et sedere carinae omnes innocuae, sed non puppis tua, Tarchon.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 14:8)
At parte ex alia, qua saxa rotantia late impulerat torrens arbustaque diruta ripis, Arcadas insuetos acies inferre pedestris ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci (aspera quis natura loci dimittere quando suasit equos), unum quod rebus restat egenis, nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 17:1)
Interea biiugis infert se Lucagus albis in medios fraterque Liger;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 24:1)
talis se vastis infert Mezentius armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 31:7)
Ut vero Aeneas foribus sese intulit altis, ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt pectoribus, maestoque immugit regia luctu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 2:3)
Postquam introgressi et coram data copia fandi, munera praeferimus, nomen patriamque docemus, qui bellum intulerint, quae causa attraxerit Arpos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 10:3)
Pars aditus urbis firmet turrisque capessat, cetera, qua iusso, mecum manus inferat arma."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 16:12)
Haec effatus equum in medios, moriturus et ipse, concitat et Venulo adversum se turbidus infert dereptumque ab equo dextra complectitur hostem et gremium ante suum multa vi concitus aufert.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 27:8)
deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam, ingruere infensos hostis et Marte secundo omnia corripuisse, metum iam ad moenia ferri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 32:2)
Hinc bellator equus campo sese arduus infert;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 8:5)
hic iam galbaneos suadebo incendere odores mellaque harundineis inferre canalibus, ultro hortantem et fessas ad pabula nota vocantem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 12:5)
Simul alta iubet discedere late flumina, qua iuvenis gressus inferret.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 15:8)
audax Iapeti genus ignem fraude mala gentibus intulit;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 38)
magnum illa terrorem intulerat Iovi fidens iuventus horrida bracchiis fratresque tendentes opaco Pelion inposuisse Olympo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 412)
paene occupatam seditionibus delevit urbem Dacus et Aethiops, hic classe formidatus, ille missilibus melior sagittis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 66)

SEARCH

MENU NAVIGATION