라틴어 문장 검색

Nicephorum, vilicum tuum, sane probavi quaesivique ex eo ecquid ei de illa aedificatiuncula Lateri de qua mecum locutus es mandavisses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 2장 3:1)
expolitiones utriusque nostrum sunt in manibus sed tua ad perfectum iam res rustica Arcani et Lateri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 3 1:6)
His satis cognitis quae iam explicata sunt nunc de adsensione atque adprobatione, quam Graeci συγκατάθεσιν vocant, pauca dicemus, non quo non latus locus sit, sed paulo ante iacta sunt fundamenta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 51:1)
et, cum in uno mundo ornatus hic tam sit mirabilis, innumerabilis supra infra dextra sinistra ante post alios dissimiles alios eiusdem modi mundos esse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 168:6)
Horum ille artibus eruditus ita contempsit hanc prudentissimam civitatem ut omnis suas libidines, omnia flagitia latere posse arbitraretur, si modo vultum importunum in forum detulisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 3:2)
ubi multa avare, multa audacter, multa improbe, multa perfidiose facta videbitis, ibi scelus quoque latere inter illa tot flagitia putatote.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 3:2)
non poteram in illius mei patriaeque custodis tanta suspicione non metu exanimari, sed mirabar tamen credi popae, confessionem servorum audiri, volnus in latere quod acu punctum videretur pro ictu gladiatoris probari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장 1:9)
trunco magis toto se ipse moderans et virili laterum flexione, bracchii proiectione in contentionibus, contractione in remissis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 18장 2:10)
Quem hoc uno excellere id est oratione, cetera in eo latere indicat nomen ipsum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 1:2)
Valentiorum haec laterum sunt nec ab hoc, quem informamus, aut exspectanda aut postulanda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 25장 3:5)
Num igitur aut latere eloquentia potest aut id quod dissimulat effugit aut est periculum ne quis putet in magna arte et gloriosa turpe esse docere alios id quod ipsi fuerit honestissimum discere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 42장 3:4)
In partitione quasi membra sunt, ut corporis caput umeri manus latera crura pedes et cetera;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 6장 2:2)
has tamen imagines loqui volunt, quod fieri nec sine lingua nec sine palato nec sine faucium laterum pulmonum vi et figura potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 36:5)
Ipse summis sa/xis fixus a/speris, evi/sceratus, La/tere pendens, sa/xa spargens ta/bo, sanie et sa/nguine atro - non ipsa saxa magis sensu omni vacabunt quam ille latere pendens, cui se hic cruciatum censet optare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 105:12)
possunt oculi, potest caput latera pulmones, possunt omnia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 44:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION