라틴어 문장 검색

nam ex pluribus ad unum et ex uno ad plura (unde est quod semel, et saepius),et ex parte ad totum et ex genere ad speciem, et ex eo quod continet ad id quod continetur, aut ex difficilioribus ad faciliora et ex longe positis ad propiora et ad omnia, quae contra haec sunt, eadem ratione argumenta ducuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 184:1)
Ex difficiliore, vide quaeso, Tubero, ut, qui de meo facto non dubitem, de Ligarii audeam dicere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 187:1)
hoc reperire est difficilius quam, cum inveneris, argumentis adiuvare, ut alia sit condicio heredis, alia victoris, quia ad illum ius, ad hunc res transeat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 210:3)
Non sine causa tamen difficilius semper est creditum, quod Cicero saepe testatur, defendere quam accusare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 290:2)
interim, si resolvere ex diversa dicta difficilius erit, nostra cum adversariorum argumentis conferemus, si modo haec ut valentiora videantur effici poterit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 299:3)
Sed vel propter hoc nos contumacius erigamus, quod illam ut perferre nobis difficile est, ita facile contemnere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 16:1)
Quare adhuc opus superest, cum ad obtinenda quae volumus potentissimum, tum supra dictis multo difficilius, movendi iudicum animos atque in eum quem volumus habitum formandi et velut transfigurandi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 75:2)
nihil autem vetabat et componi materias in hoc idoneas, ut controversiae permixtis salibus fingerentur, vel res proponi singulas ad iuvenum talem exercitationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 124:1)
unde autem concilietur risus et quibus ex locis peti soleat, difficillimum dicere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 144:3)
urbanitas est virtus quaedam in breve dictum coacta et apta ad delectandos homines in adfectum animi, maxime idonea ad resistendum vel , prout quaeque res aut persona desiderat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 213:2)
Et primum (quod non difficile dictu est sed tamen ante omnia intuendum) constituebam, quid utraque pars vellet efficere, tum per quid, hoc modo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 11:1)
interim tamen et hoc mutabitur, si leviora illa palam falsa erunt, gravissimi defensio difficilior, ut detracta prius accusatoribus fide aggrediamur ultimum, iam iudicibus omnia vana esse credentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 17:2)
quod quo facilius appareat, unam de schola controversiam, non sane difficillimam novam, exemplum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 47:3)
quod idem accidit, si orbae nuptias indicant pares gradu, et si inter propinquos de idoneo quaeratur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 203:4)
sunt autem neque obscura neque ad percipiendum difficilia quae scriptores diversis opinionibus pertinaciter tuendis involverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION