라틴어 문장 검색

multiplex aerumna me exercitam habet, paupertas, pavor territat mentem animi, neque ubi meas spes collocem habeo usquam munitum locum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 4, scene 13)
Messenio Spectamen bono servo id est, qui rem erilem procurat, videt, collocat cogitatque, ut absente ero rem eri diligenter tutetur, quam si ipse adsit aut rectius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 61)
postquam in tabernam vasa et servos conlocavi, ut iusserat, ita venio adversum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 619)
demum igitur quom sis iam senex, tum in otium te conloces, dum potes ames:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 27)
nam, mi patrone, hoc cogitato, ubi probus est architectus, bene lineatam si semel carinam conlocavit, facile esse navem facere, ubi fundata, constitutast.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 379)
Bene res nostra conlocata est istoc mercimonio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 330)
Sagaristio Qui ero suo servire volt bene servos servitutem, ne illum edepol multa in pectore suo conlocare oportet, quae ero placere censeat praesenti atque apsenti suo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 14)
si quid eo fuerit, certe illius filiae, quae mihi mandatast, habeo dotem unde dem, ut eam in se dignam condicionem conlocem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 2156)
nisi expectare vis, ut eam sine dote frater nuptum conlocet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 35)
quemadmodum si quis statuas marmoreas muliebres stolatas, quae caryatides dicuntur, pro columnis in opere statuerit et insuper mutulos et coronas conlocaverit, percontantibus ita reddet rationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장24)
ideo qui tunc architecti fuerunt aedificiis publicis designaverunt earum imagines oneri ferendo conlocatas, ut etiam posteris [nota] poena peccati Caryatium memoriae traderetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장28)
ibique captivorum simulacra barbarico vestis ornatu, superbia meritis contumeliis punita, sustinentia tectum conlocaverunt, uti et hostes horrescerent timore eorum fortitudinis effectus, et cives id exemplum virtutis aspicientes gloria erecti ad defendendam libertatem essent parati.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장30)
itaque ex eo multi statuas Persicas sustinentes epistylia et ornamenta eorum conlocaverunt, et ita ex eo argumento varietates egregias auxerunt operibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장31)
quodsi non homotona fuerint, inpedient directam telorum missionem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장45)
Item theatris vasa aerea, quae in cellis sub gradibus mathematica ratione conlocantur sonitum ex discrimine, quae Graeci ἠχεῖα appellant, ad symphonias musicas sive concentus componuntur divisa in circinatione diatessaron et diapente et disdiapason, uti vox scaenici, sonitu conveniens in dispositionibus tactu cum offenderit, aucta cum incremento clarior et suavior ad spectatorum perveniat aures.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장46)

SEARCH

MENU NAVIGATION