라틴어 문장 검색

Tunc enim pura mens est et soluta omnibus malis, quae non tantum lacerationes sed etiam vellicationes effugerit, statura semper ubi constitit ac sedem suam etiam irata et infestante fortuna vindicatura.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 26:2)
illa fortiter stabit et quicquid evenerit feret non patiens tantum sed etiam volens, omnemque temporum difficultatem sciet legem esse naturae et ut bonus miles feret volnera, numerabit cicatrices, et transverberatus telis moriens amabit eum, pro quo cadet, imperatorem ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 78:4)
Desinit esse filius qui non tantum abdicatus, sed et ab alio adoptatus est.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Patruus abdicans.38)
tamen non tantum infra se cum declamaret, sed infra multos erat:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 7:3)
Hoc non ingeniis tantum, sed corporibus uideris accidere, quorum uires non ad omnia quae uiribus efficiuntur aptae sunt:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 9:1)
PASSIENVS noster cum coepit dicere, secundum principium statim fuga fit, ad epilogum omnes reuertimur, media tantum quibus necesse est audiunt.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 10:6)
hi non tantum disertissimis uiris quos paulo ante retuli Cestium suum praeferunt, sed etiam Ciceroni praeferrent, nisi lapides timerent.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 15:3)
etiamsi actio est, lex quae de seruato loquitur ad personas tantum extraneas pertinet, ad filium et ad patrem non magis quam ad seruum et ad dominum, libertum et patronum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Servatus a filio.12)
iste sensus eius est qui hoc saeculum amatoriis non artibus tantum sed sententiis impleuit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Venenum Furenti filio datum.14)
quam expressa uox, quam ex imis uisceribus emissa non expertae tantum sed delectatae.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, versus Virginis Vestalis.25)
Nulla integritas tantum sibi etiam explorata confidit, ut causam uelit dicere.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.67)
Mores puellae non tantum passus es in uitia labi, sed ipse inpulisti;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Cimon ingratus Calliae.49)
Pugnabam non tantum inperatori, sed etiam patri.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fortis non cedens forti patri.18)
Spes nulla tantum posse leniri malum, finisque flammis nullus insanis erit.
(세네카, 파이드라 5:1)
Aiebat itaque apud Alexandrum esse dicendam sententiam ut multa adulatione animus eius permulceretur, seruandum tamen aliquem modum, ne conrueret ratio et accideret tale aliquid quale accidit Atheniensibus, cum publicae eorum blanditiae non tantum deprehensae set castigatae sunt.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION