라틴어 문장 검색

sed inventus profecto est ille eloquens, quem numquam vidit Antonius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 29장1)
Is erit igitur eloquens, ut idem illud iteremus, qui poterit parva summisse, modica temperate, magna graviter dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 29장 1:5)
Is est enim eloquens, qui et humilia subtiliter et alta graviter et mediocria temperate potest dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 29장4)
Magnum fecissemus, si quidem potuissemus quo contendimus pervenire in ea urbe in qua, ut ait Antonius, auditus eloquens nemo erat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 30장 1:4)
atqui si Antonio Crassus eloquens visus non est aut sibi ipse, numquam Cotta visus esset, numquam Sulpicius, numquam Hortensius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 30장 2:1)
esse igitur perfecte eloquentis puto non eam tantum facultatem habere quae sit eius propria, fuse lateque dicendi, sed etiam vicinam eius ac finitimam dialecticorum scientiam adsumere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 32장 1:1)
erit igitur haec facultas in eo quem volumus esse eloquentem, ut definire rem possit nec id faciat tam presse et anguste quam in illis eruditissimis disputationibus fieri solet, sed cum explanatius tum etiam uberius et ad commune iudicium popularemque intellegentiam accommodatius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 33장 2:1)
Haec enim sapientia maxime adhibenda eloquenti est, ut sit temporum personarumque moderator.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 35장 2:2)
is erit ergo eloquens qui ad id quodcumque decebit poterit accommodare orationem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장1)
Qui enim possem, cum et afuissem domo adulescens et horum studiorum causa maria transissem et doctissimis hominibus referta domus esset et aliquae fortasse inessent in sermone nostro doctrinarum notae cumque vulgo scripta nostra legerentur, dissimulare me didicisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 42장 4:3)
Est enim, iudices, haec non scripta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 3:3)
sed quid quaero velisne, cum litteris tuis eruditissime scriptis te id vel maxime velle perspexerim?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 52장 1:2)
Nam neminem in eo genere scientius versatum Isocrate confitendum est, sed princeps inveniendi fuit Thrasymachus, cuius omnia nimis etiam exstant scripta numerose.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 52장 2:2)
Eloquens vero, qui non approbationes solum sed admirationes, clamores, plausus, si liceat, movere debet, omnibus oportet ita rebus excellat, ut ei turpe sit quicquam aut exspectari aut audiri libentius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 71장 2:5)
nec solum eos censent esse talis qui in honoribus populi reque publica versantur, sed et oratores et philosophos et poetas et historicos, ex quorum et dictis et scriptis saepe auctoritas petitur ad faciendam fidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION