라틴어 문장 검색

virumque ferrea progenies ex lapidibus ad laborem, quid creditum est, primo homines e terra natos, a qua humo homines existimabant dictos:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3401)
praesens fortuna efficax, vel utilis, et profutura.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4521)
illa pia responsione ait, ut quod sciret dea utile mortalibus, ipsa praestaret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 53210)
"Itaque cum omnium gentium de dis inmortalibus, quamvis incerta sit vel ratio vel origo, maneat tamen firma consensio, neminem fero tanta audacia tamque inreligiosa nescio qua prudentia tumescentem, qui hanc religionem tam vetustam, tam utilem, tam salubrem dissolvere aut infirmare nitatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 8장 1:1)
"Quod enim simulacrum deo fingam, cum, si recte existimes, sit dei homo ipse simulacrum?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 32장 1:2)
"Et tamen facultates, si utiles putaremus, a deo posceremus:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:16)
"Nam, etsi omne quod nascitur, ut inviolabile dei munus, nullo opere conrumpitur, abstinemus tamen, ne quis existimet aut daemoniis, quibus libatum est, cedere aut nos nostrae religionis pudere."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 38장 1:2)
silent enim diutius Musae Varronis quam solebant, nec tamen istum cessare sed celare quae scribat existimo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 3:3)
nam cum philosophiam viderem diligentissime Graecis litteris explicatam, existimavi si qui de nostris eius studio tenerentur, si essent Graecis doctrinis eruditi, Graeca potius quam nostra lecturos, sin a Graecorum artibus et disciplinis abhorrerent, ne haec quidem curaturos, quae sine eruditione Graeca intellegi non possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 6:4)
aut enim huic aetati hoc maxime aptum est, aut his rebus si quas dignas laude gessimus hoc in primis consentaneum, aut etiam ad nostros cives erudiendos nihil utilius, aut si haec ita non sunt nihil aliud video quod agere possimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 14:3)
quamquam Antiochi magister Philo, magnus vir ut tu existimas ipse, negaret in libris, quod coram etiam ex ipso audiebamus, duas Academias esse, erroremque eorum qui ita putarent coarguit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 17:8)
itaque ipse mea legens sic afficior interdum, ut Catonem, non me, loqui existimem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 5:6)
sed existimare debes omnium oculos in te esse coniectos unum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 8:3)
te sapientem et appellant et existimant Tribuebatur hoc modo M. Catoni, scimus L. Acilium apud patres nostros appellatum esse sapientem, sed uterque alio quodam modo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 8:4)
hanc esse in te sapientiam existimant, ut omnia tua in te posita esse ducas humanosque casus virtute inferiores putes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION