라틴어 문장 검색

quae sunt ex media laude iustitiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 83:4)
Quapropter et iis forsitan concedendum sit rem publicam non capessentibus, qui excellenti ingenio doctrinae sese dediderunt, et iis, qui aut valetudinis imbecillitate aut aliqua graviore causa impediti a re publica recesserunt, cum eius administrandae potestatem aliis laudemque concederent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 93:1)
Quibus autem talis nulla sit causa, si despicere se dicant ea, quae plerique mirentur, imperia et magistratus, iis non modo non laudi, verum etiam vitio dandum puto;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 93:2)
Cedant arma togae, concedat laurea laudi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 100:2)
Mihi quidem certe vir abundans bellicis laudibus, Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 101:4)
Quorum vero patres aut maiores aliqua gloria praestiterunt, ii student plerumque eodem in genere laudis excellere, ut Q. Mucius P. f. in iure civili, Pauli filius Africanus in re militari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 149:1)
Quidam autem ad eas laudes, quas a patribus acceperunt, addunt aliquam suam, ut hic idem Africanus eloquentia cumulavit bellicam gloriam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 149:2)
Verum tamen, quam diu imperium populi Romani beneficiis tenebatur, non iniuriis, bella aut pro sociis aut de imperio gerebantur, exitus erant bellorum aut mites aut necessarii, regum, populorum, nationum portus erat et refugium senatus, nostri autem magistratus imperatoresque ex hac una re maximam laudem capere studebant, si provincias, si socios aequitate et fide defendissent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 34:2)
Itaque eos viros suspiciunt maximisque efferunt laudibus, in quibus existimant se excellentes quasdam et singulares perspicere virtutes, despiciunt autem eos et contemnunt, in quibus nihil virtutis, nihil animi, nihil nervorum putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 47:3)
Atque ea quidem tua laus pariter cum re publica cecidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 60:7)
Sed cum sint plura causarum genera, quae eloquentiam desiderent, multique in nostra re publica adulescentes et apud iudices et apud populum et apud senatum dicendo laudem assecuti sint, maxima est admiratio in iudiciis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 65:1)
laus abstinentiae non hominis est solum, sed etiam temporum illorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 101:4)
Quamquam Africanus maiorem laudem meo iudicio assequebatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 5:1)
in arbitrio rei uxoriae MELIUS AEQUIUS, in fiducia UT INTER BONOS BENE AGIER.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 77:5)
Huic nec laus magna tribuenda nec gratia est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 79:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION