라틴어 문장 검색

Obsecro, inquit, per Dominum, ne me deseras, sed tui memor sis fidissimi sodalis, rogesque supernam pietatem, ut, cui simul in terris seruiuimus, ad eius uidendam gratiam simul transeamus ad caelos.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVII [XXIX]. 1:1)
Erat enim presbyter uitae uenerabilis nomine Hereberct, iamdudum uiro Dei spiritalis amicitiae foedere copulatus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVII [XXIX].5)
Pictorum quoque natio tempore hoc et foedus pacis cum gente habet Anglorum, et catholicae pacis ac ueritatis cum uniuersali ecclesia particeps existere gaudet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIII. 1:19)
Parce tamen, per te furtivi foedera lecti, Per venerem quaeso conpositumque caput.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 55)
Pauper erit praesto semper, te pauper adibit Primus et in tenero fixus erit latere, Pauper in angusto fidus comes agmine turbae Subicietque manus efficietque viam, Pauper ad occultos furtim deducet amicos Vinclaque de niveo detrahet ipse pede.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 533)
At, quae fida fuit nulli, post victa senecta Ducit inops tremula stamina torta manu Firmaque conductis adnectit licia telis Tractaque de niveo vellere ducta putat.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 645)
Quid mihi si fueras miseros laesurus amores, Foedera per divos, clam violanda, dabas?
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 91)
auguror, uxoris fidos optabis amores:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 29)
"A crudele genus nec fidum femina nomen!"
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 425)
hoc primum iuncta est foedere nostra uenus.
(티불루스, Elegiae, 3권, Incerti Auctoris2)
ibi Latinum apud penates deos domesticum publico adiunxisse foedus filia Aeneae in matrimonium data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 25:3)
accepti obrutam armis necavere, seu ut vi capta potius arx videretur, seu prodendi exempli causa, ne quid usquam fidum proditori esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 125:1)
inde ad foedus faciendum duces prodeunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 143:3)
ut tamen expiarentur legatorum iniuriae regisque caedes, foedus inter Romam Laviniumque urbes renovatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 151:3)
clauso eo cum omnium circa finitimorum societate ac foederibus iunxisset animos, positis externorum periculorum curis ne luxuriarent otio animi, quos metus hostium disciplinaque militaris continuerat, omnium primum, rem ad multitudinem imperitam et illis saeculis rudem efficacissimam, metum iniciendum ratus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 205:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION