라틴어 문장 검색

Sumenti uirilem togam tunica lati claui resuta ex utraque parte ad pedes decidit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 10:1)
utriusque simulacrum aeneum uictor posuit in templo, in quod castrorum suorum locum uertit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 96장 2:6)
senatus et in funere ornando et in memoria honoranda eo studio certatim progressus est, ut inter alia complura censuerint quidam, funus triumphali porta ducendum, praecedente Victoria quae est in curia, canentibus neniam principum liberis utriusque sexus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 100장 2:3)
Extant et feminarum exempla diuersa aeque, siquidem gentis eiusdem utraque Claudia fuit, et quae nauem cum sacris Matris deum Idaeae obhaerentem Tiberino uado extraxit, precata propalam, ut ita demum se sequeretur, si sibi pudicitia constaret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 2장 3:1)
Ex hac stirpe Tiberius Caesar genus trahit, et quidem utrumque:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 3장 1:1)
nec multo post diem obiit, utroque liberorum superstite, Tiberio Drusoque Neronibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 4장 3:3)
feminae famosae, ut ad euitandas legum poenas iure ac dignitate matronali exoluerentur, lenocinium profiteri coeperant, et ex iuuentute utriusque ordinis profligatissimus quisque, quominus in opera scaenae harenaeque edenda senatus consulto teneretur, famosi iudicii notam sponte subibant;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 35장 2:1)
sed orbatus utroque filio, quorum Germanicus in Syria, Drusus Romae obierat, secessum Campaniae petit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 39장 1:1)
quod paulo minus utrumque euenit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 39장 1:3)
in siluis quoque ac nemoribus passim Venerios locos commentus est prost[r]antisque per antra et causa rupes ex utriusque sexus pube Paniscorum et Nympharum habitu, quae palam iam et uulgo nomine insulae abutentes 'Caprineum' dictitabant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 43장 2:2)
atque utrique mox, quod mutuo flagitium exprobrarant, crura fregisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 44장 2:3)
cum praestructum utrumque consulto esset, ut et ipse temptandi gratia offerret et illa quasi certissimum exitium caueret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 53장 1:5)
Cum ex Germanico tres nepotes, Neronem et Drusum et Gaium, ex Druso unum Tiberium haberet, destitutus morte liberorum maximos natu de Germanici filiis, Neronem et Drusum, patribus conscriptis commendauit diemque utriusque tirocinii congiario plebei dato celebrauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 54장 1:1)
quod sane ex oratione eius, quam de utraque re habuit, colligi potest;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 67장 3:1)
Artes liberales utriusque generis studiosissime coluit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 70장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION