라틴어 문장 검색

Ergo potius ea ratio nobis constabit, quod, fervor quemadmodum omnes res evocat et ad se ducit, ut etiam fructus e terra surgentes in altitudinem per calorem videmus, non minus aquae vapores a fontibus ad nubes per arcus excitari, eadem ratione solis impetus vehemens radiis trigoni forma porrectis insequentes stellas ad se perducit et ante currentes veluti refrenando retinendoque non patitur progredi, sed ad se regredi in alterius trigoni signum [esse]. Fortasse desiderabitur, quid ita sol quinto a se signo potius quam secundo aut tertio, quae sunt propiora, facit in his fervoribus retentiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장39)
namque animadvertamus primum et aspiciamus continentem solis, lunae, quinque etiam stellarum natura machinata versarentur, non habuissemus interdum lucem nec fructum maturitates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장18)
sucularumque et prelorum et vectium si non fuisset torculariis praeparatio, neque olei nitorem neque vitium fructum habere potuissemus ad iucunditatem, portationesque eorum non essent, nisi plostrorum seu serracorum per terram, navicularum per aquam inventae essent machinationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장23)
illi tiliae atque uberrima pinus 'illi uberrima' sci- licet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1411)
una quod post dies obtulit, altera quod ex fructibus, non ex primis fructibus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 2:4)
Si fructus plus flore placet, fructum lege.
(ANONYMUS NEVELETI, Incipit Esopus 1:5)
Obtulit, inquit, ex fructibus terrae, non a primis fructibus primitias Deo.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 10:2)
Vitis frondosa Israel, fructum producens sibi; secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, iuxta ubertatem terrae suae decoravit simulacra.
(불가타 성경, 호세아서, 10장1)
Et unusquisque colebat terram suam cum pace; et terra dabat fructus suos, et ligna camporum fructum suum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장8)
Exilium patitur arbor quecumque tributum Germinis et fructus Nature soluere nescit, Cuius mercari fructu meliore fauorem Contendens aliasque suo precellere dono, Quelibet et semper de partu cogitat arbor.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 12:3)
Ortulus iste parit fructum cum flore, fauorem Flos et fructus emunt:
(ANONYMUS NEVELETI, Incipit Esopus 1:3)
Post quae verba interrogavi quo modo de fructu ebrietatis agnosceremur christiani, quos de fructibus agnosci dominus iussit.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 6:7)
Pro Maio et Iunio camacariophyllus omnium generum, praecipue virgineus, omne genus rosarum, moschata tota excepta, quae serius floret, periclemenum commune, fraga, euglostum, columbina, flos Africanus simplex et multiplex, cerasus, que tum fructum profert, ribes, ficus in fructu, baccae rubi idai, vitis flores, lavendula florens, satyrium hortense flore albo, herba muscaria, lilium convallium, malus florens, flos cyaneus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 2:7)
IV. VERUM quamvis leges in iis comitiis latae bonum et salubrem ediderint fructum, subsidium tamen pecuniarum iisdem comitiis concessum fructum exhibuit acerbum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 1:1)
quo quidem die magnorum meorum laborum multarumque vigiliarum fructum cepi maximum, si modo est aliquis fructus ex solida veraque gloria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION